Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 1

/ •20 §. 19. Pensio emeriti Professoris nisi adeptione sacerdotii, aut officii, aliave aliqua ratione, Kegia eidem munificentia provideret, post expletos in Universitate, Academia Tei Gymnasio, scholisve grammaticis decem officii an­nos, erit tertia; post viginti autem, dimidia stipendii pars. Qui vero docendo triginta explevit annos, dignus profecto est, cui stipendium integrum cedat in Pensionem. Scholarum autem vernacularum administratoribus, quibus stipendia e literario praebentur aerario, peculiaris est constitutus Pensionum fundus, de­putata hunc in finem summa e didactris abolitis congesta, et apud Aerarium publicum foenori locata. Commemorare hic oportet, fundum Didactralem pendendis Scholarum vernacularum administrorum pensionibus peculiariter destinatum,, dissolutioni suae celeri passu adpro­­pinguare. Cum etenim Capitalia ejusdem proventuum annuum nonnisi 980. florenorum red­derent, in pensiones autem annue 1334 floreni 17. xr. expendendi venirent, passiva dicti fundi debita per lev atas anticipationes contracta jam cum ultima Februarii 1828. ad 12,447. florenos 59. xr. tertiam partem activorum Capitalium superantes excreverunt, ut adeo si haec debita, ut Justitiae ratio postulat, medio exscindendornm Capitalium anticipantibus fundis bonificanda forent, successu temporis subsistente participantium numero, residuas etiam duas tertias Capitalium consumi necesse sit. Quorum in defectu non suppetet aliud, quam ut vel pensiones sistantur, vel earum praestandarum onus, cum fundus Studiorum in praesentibus suis adjunctis ei ferendo haud'sit, respectivis illius Religionis Communi­tatibus quibus idmodi docentes Servitia praestiterunt imponatur, aut si id obtineri nequi­ret, ad fundum studiorum viribus ejusdem praevie restauratis, una cum Capitalibus di­­dactralibus transderiv etur. §. 20. Uxoribus viduis, si in matrimonio unum adminus annum exegerunt, generatim competet tertia illius stiPendii pars, quod vir muneri immortuus habuit; aut illius quo fruebatur maritus, dum ad Pensionis statum fuit positus. Cum per solutiones has, aliasque fundi studiorum Erogationes, non opitulante eo, quod Sua Majestas Sacratissima sapientissimas ordinationes Consilio Locumtenentiali Regio in administratione Bonorum et dispensatione Aerarii normam praebentes edere dignata sit, quod addicta fundo studiorum munificentia Divae Mariae Theresiae Dominia et Capitalia amplos omnino annue fructus redderent, quodque expensae ejusdem, omnibus abolitae Societatis Jesu membris pensionem inde participantibus jam exstinctis, ac 17. Gymnasiis institutorum Religiosorum Ordinum prov isioni resignatis imminutae fuerint, tamen annuae ejusdem perceptiones notabili erogationum Summa superarentur, ut adeo restantiam ejus passivam ad unum fere Millionem excrevisse in comperto sit, tali vero ratione per decursum unius alteriusve decennii Institutis literariis extrema immineat per­plexitas , operae profecto pretium erit, ad hanc antevertendam imprimis in Causas labefa­ctatarum dicti fundi v irium sollicite inquirere, tnm eidem oportimis succurrere remediis. Quod Causas attinet, hae partim extraordinariae fuerunt, reditibus notabilem fal­­eidiam inferentes, partim ordinariae, Erogationes annuas majorem in modum adtollentes. Extraordinariis adnumerandae sunt vel maxime, Systematis devalvatorii in uni­versam rem pecuniariam sequelae , quibus non potuit non etiam grav iter affici fundus stu­diorum ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom