Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 1

21 diorum, siquidem nullum ei luerit medium, illas seu a Bonis, seu summis foenori locatis, proprietatemque suam constituentibus amoliendi. Accesserunt vicissitudine temporum ite­­rata, legalia quidem, non minus gravia attamen insurrectionum, subsidiorum et honorario* rum onera, Dominiis fundi incumbentia, partemque haud contemnendam redituum sibi vendicantia. Denique benignae dispositioni regiae, ut universae aedes Scholarum illarum, quae deliinc per restitutos cum onere docendi religiosos Ordines providendae erunt, in statu bono et omnimode instructae his resignentur, nonnisi majoris summae impendio morem geri potuisse nemo inficiabitur. \ ” Inter ordinarias recenseri possunt : ■9 a. ) Quod receptis a Jesuitis 29 Gymnasiis partim majoribus, minoribus partim, et Academiis, 38 no>a usque annum 1793. accesserint, ex quibus utut 17. restitutis Ordi­nibus religiosis concredita fuerint, quia nihilominus parte ab altera Ordini Scholarum Piarum nec non Franciscanorum, titulo dolationis annua subsidia addicta fuerunt, per hanc resignationem exiguum quid, fundo studiorum in parsimoniam cessit. b. ) Quod Cathedrae penes Academias multiplicatae fuerint. c. ) Quod complures nationales scholae adhuc ex hoc fundo provideri debeant. d. ) Quod prout jam intuitu Bonorum fundi Universitatis adnotatum fuit, admini­stratio domestica Bonorum, jam vel ob multitudinem et diversitatem eam administrantium, difficultatemque inspectionis et regiminis minus fructuosa, meliorationesque in singulis oe-'conomiae ramis inducere haud admittens, partem neutiquam exilem provenientis aeris pa­­ati, et eorum quae in aes mutari possent productorum absumat, elementaribusque fatis intervenientibus, vix si non totum quod producit, restaurandis unice impendat viribus. c.) Quod honoraria, solutiones, renumerationes et pensiones talium etiam Indivi­duorum et officiorum quae ad Discasteria Begia constituuntur, in rem literariam quaqua demum ratione gubernandam et procurandam habent, > elut Assessores Commissionis Stu­diorum , Exactoratus et solutorium politico fundationale ad Consilium Locumtenentiale Officium, fundis fundationalilms adeoque etiam literariis in onus assignatae habeantur. Licet enim cuncta haec Individua operam suam procurandae diversimode Bei Iiterariae lo­care negari nullatenus possit, quia tamen Sua Majestas Sacratissima Jus suum regium supremae Inspectionis in universam Rem literariam quoad singillativa ex quibus haec coalescit objecta medio illorum exerceret, proin strictissime in qualitate Servito­rum regiorum, partes exeeutivae potestatis sibi creditas habentium consideranda venirent, eorum > ero quae ad supremam gubernationem regiam referuntur provisio, ex Systemate constitutionali Aerario regio incumberet, cunctae suprarecensitae solutiones fundum Stu­diorum indebite gravare videntur. Quod porro ad remedia attinet: defectui huic non alia ratione subveniri poterit, quam si causae eundem producentes sublatae, aut saltem imminutae, proin parte ex una Parsimonia summa inducta; et \ ires fundi ita restauratae, igitur parte ex altera reditus tantopere aucti fuerint, ut cuncta sibi incumbentia onera supportare valeat. Ad primum seu parsimoniam faciet: a) Gymnasiorum praecipue illorum, quae per fundum Studiorum providentur, eum proin attenuant, et reflexe ad locales considerationes sine detrimento propagandae Institu­tionis sufferri possunt, restringendus numerus. G

Next

/
Oldalképek
Tartalom