Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 1

lí) mat icis etiam Studia Humanitatis tardius accesserunt, ea laborent inopia, ut viribus suis Gymnasium, quod porro etiam retinendum esse videretur, susti­nere haud possent, aequitati consentaneum erit, ut pro binis Humanitatis Ma­gistris, aut etiam Grammaticis, si ne bis quidem e fundatione satis esset pro­spectum, Stipendia ex Aerario literario suppeditentur. Conservandis demum sartis tectis illarum aedium, quas Ordo quispiam abolita Societate Jesu fuit adeptus, certa quotannis summa erit indidem deputanda, adstringendique Re­ctores, ne reparationes, si quam acceperint labem aedilicia, procrastinent. Qua in re expromenda erit Superiorum Directorum occasione visitationum vi­gilantia. Scire hic juvabit: quod licet ab eo iude tempore, quo isthaec in favorem Religio, sorúm Ordinum, quibus Scholae publicae concrederentur, stabilita est provisio, Bencdictini, Cistercitaeet Praemonstratenses cum obligatione docendi restituti, velut amplissimis bonis donati, huic satisfaciendae pares sint, et Piaristis per assignatos eisdem Custodiatus Alben­sis proventus , annuamque ex fundo Religionis in 16,000. florenis depensam adjutam, conservationem praeterea sartorum tectorum Ecclesiae et Scholarum Collegii Trenchinien­­sis, quod abolita Societate Jesu, quin ad Scholas ibidem providendas obligarentur, recepe­runt, subventum fuerit; tamen adhuc in dotationem Religiosorum Institutorum, et Indi­viduorum doctione occupatorum, annue 720. lloreni conventionalis monetae, et 69,115. iloreni 3 xr. valutales, ex fundo Studiorum impendantur. Caput V. De Fundo Pensionum. §. 17. Restant etiammim illi, qui^ vir ibus ac aetate fracti, coguntur decederer ex arena literaria. Facile quisque videt adhibita etiam parsimonia fieri non posse, ut Professores suis e Stipendiis ea sibi subsidia comparent, quae totius vitae, cumprimis autem senectutis necessitates sublevare possint. Quare magnopere providendum est, ne viri tot exhauriendis taediis literariis vitam devoventes, egestatem in tempus posterum prospiciendo elanguescant, ac tristi illa cogitatione a praestando officio avocentur. Non mediocri certe ingra­ti animi vitio notaretur Respublica, si Cives tam praeclare de se meritos, aut eorum viduas et pupillos, postquam promereri sibi nihil quidquam possunt, cum inopia misere conflictari pateretur. §. 18. Nihil autem ad metum hunc submovendum potest cogitari praestabilius, quam si certa pecuniae summa hanc in rem cogatur, sepaiatis­­que calculis atque rationibus administretur. Quem in finem certa jam Anno 1777. sununa annua partim ex aerario Universitatis, partim c reliquo studio­rum fundo fuit destinata, et nunc pro annis etiam praeteritis, detractis pensio­nibus interea enatis, illico seponenda. *

Next

/
Oldalképek
Tartalom