Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830
dulgerc ilignoUir, ut Gracco-Catholicorum Episcoporum Alumni, qui hactenus erga annuam Soliilionem e Fundo rcgulatorum, praestari solitam, in Convictu CaesarcoRegio Viennae intertenebantur, dehinc pariter in Generali Seminario Hungarico educentur. In hujus porro nexu, circa Presbyterium Viennense, sublimiori educationi destina, tum, illa ex parte Deputationis hujus Regnicolaris occurrit reflexio, quod pro ejus dotatione Praepositura de Kaposfeö sit assignata. — Etsi enim utilitas Ecclesiae postulet, ut cxcellen. Roris talenti individuis, sui excolendi omnimode suppeditetur occasio, benignaque Suae Majestatis Sacratissimae eo directa Intentio homagialcm provocet gratitudinem: sollicitudinem tamen quoad Jura Regni non inmerito excitat, quod hoc scopo Beneficium hungaricum, ad dotandum exterum Institutum applicetur. Eapropter, ut salutaris Instituti finis, sublata Regnicolarum sollicitudinis causa obtineri queat: Sun Majestas Sacratissima exoranda proponitur, ut cura accomodationis ejusmodi individuorum, quae spem provehendi splendoris, et incrementi Ecclesiae promittunt, ipsis Dioeccsanis relicta, eandem Praeposituram pleniori educationi Cleri hungarici addicere dignetur. Denique Ad Instituta junioris Cleri pertinebat aliquando Collegium Romanum 8. Appolinaris in quo longa annorum serie Hungari quoqiic Clerici institutionem, potissimum e summorum Pontificum liberalitate sortiebantur. Itaque ad hoc etiam Institutum primaeva illa Regnicolaris Dcputatio in Ecclesiasticis attentionem suam convertendam judicavit. Assumptum illic fuit hoc objectum in Sessione 35. pagina Protocolli 87. ac in eo coalitum, quod, cum praeter Status et Ordines Regni, Episcopi etiam Hungáriáé Anno 1790. una congregati, in eo, regnanti eotum Augustissimo Leopoldo II. supplicaverint, ut iidem in pristinum usum, Cleri, cos Romam mittendi, reponantur : ab altiissimo suae Majestatis determinio pendeat, in occurrentibus particularibus Recursibus, petitam veniam impertiri. Sua Majestas Sacratissima in generali illa Resolutione Regia ddo 15-ae Januarii i8o2. benigne declarare dignata est: intuitu Collegii hujus, quo antehac Episcopi nonnullos Alumnos mittere consueverunt, et de quo Collegio amplius quaestio esse non possit, Consilium Regium Locumtencntiale ocius informationem praestiturum, an, et qualis Fundus, et pro quot Clericis ibidem exstiterit? et quid tam cum hoc, quam cum Fundo antehac Collegii Croatici Bononiae, subseque factum sit? ‘ • In hoc rei situ, praesertim cum nec constet, an Collegium illud antehac sublatum, reapse iterum restitutum, aut qua ratione constabilitum sit? non existimat haec Deputatio nunc saltem, novas eatenus preces altissimo loco esse interponendas. Ouodsi illud subin restabilitum, atque sic conformatum esse innotuerit, ut judicio Episcoporum, Alumni Hun gari, cum insigni Ecclesiae Hungaricae emolumento, rursum eo mittendi \ideantm; et si eadem, quae antehac illic eluxit, summorum Pontificum liberalitate, Hungaris quoque Clerieis locus in eo obtigerit: non dubitat haec Deputatio Suam Majestatem Sacratissimam erga Recursum Episcoporum, facultatem mittendorum eo nonnullorum ex Hungaricis Dioecesibus Clericorum benigne, ac sine difficultate largituram. Caeterum, licet primaeva illa Deputatio Regnicolaris in Ecclesiasticis, et Fundationa libus ratione Seminariorum Cleri junioris Projectum Articuli concinnaverit, quo pome omni« eatenus per se statuta complexa est: praesens tamen Deputatio, quod objectum hoc turn ad Antistitum, tum ad Suae Majestatis Sacratissimae, cui ceu Regi Apostolico, summoque Ecclesiarum Patrono , supremum in qnaevis idgenus Instituta Jus Inspectionis patriae I-eges diserte tribuunt, providentiam adtinere, adeoque cuncta, quae hoc in merito constituenda ccnscntur, via politica in optatum finem perduci po9se existimaret: legali, in hoc mei ito