Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

3o provisioni locum haud cssc judicavit; ideoque a projectando etiam Articulo praescindendum arbitratur. De Domibus Deficientium utriusque ritus Catholicorum Sacerdotum, item provisione mente motorum, ex c es suorum, et incorrigibilium. Provisio eorum Sacerdotum, qui in curi animarum munere, aut aliis officiis eccle­siasticis, grandaeva aetate, vel viribus, morbisque fracti deficiunt, in arcto nexu constituitur, cum Parochiarum, Seminariorumque coordinatione, itaque Regnicolaris illa Dcputatio Eccle­siastica Anni 1791. hoc quoque objectum, non secus ea, quae ad mente motos excessuosos­­que Sacerdotes adtinent, in pertractationem sumpsit. Ad singula per eandem Deputationem Ecclesiasticam proposita puncta, generalis illa benigna Resolutio ddo i5. Januarii i802. decisiones continebat, atque ad procurandum his altissimis decisionibus effectum, subseque complures alii emanarunt benigni ordines. In quo­rum sequelam penes singulas Diooceses condita fuerunt Statuia Dioecesana, quibus universj Beneficiati summam aliquam a proportione proventuum suorum, ad Fundum deficientium legare obligabantur, obliganturque de praesenti; secus rata idgenus per ordinariam Juris dictionem Dioecesnnam , occasione Confirmationis Testamentorum determinanda; prout etiam c caduca absque Testamento decedentium substantia semper desumenda. Porro sicut Semi­nariorum quorumvis, ita etiam Deficientium domorum Regulatio, juxta praestabilita prineipia^ systematise elaborata, et aitissime approbata fuit; in qua ducto Calculo ad Clerum, in cura animarum constitutum, pro centum Sacerdotibus, in quavis Dioecesi, quatuor incirca Defi­cientes assumpti fuerunt, admissumque est, ut ii extra etiam Domum Deficientium, et si unus, nlterve solum essent, Episcopi judicio, in Seminario quoque junioris Cleri possint provideri. Dioecesibus illis, quae proprium sufficientem habent Deficientium Fundum, e Fundo Regula­­torum Episcopatuum nihil solvitur, aliis ex eodem hoc Fundo insimul annue dependuntur 12,125fl. őá| xr. sed et praeter hanc summam, Deficientibus, ultra regulativum numerum cxtraseriales, et pro re nata, jam plures, jam pauciores pensiones, quae de praesenti 2000. incirca Florenos efficiunt, dependi consueverunt. Ipsae vero provisiones non sunt omnium aequales, aliis i50flo­­reni, aliis 200. aliis 250 nonnullis 300. floreni annue penduntur. Denique Domui Deficientium perinde, ut Seminariis Cleri junioris, praefici jubetur in qualitate Rectoris, aut Praefecti, unus ex actualibus Canonicis, gratuitam habitationem, si amplitudo Domus admittat, absque tamen victu, in eadem obtenturus. Jam quae superius, cum de Seminariis ageretur, de Fundi Regulatorum Episcopatuum, ubi solutiones omnes in Moneta Conventionali praestandae fuerint, insufficientia dicta sunt, huc quoque pertinent, in quantum Domus Deficientium ex hoc Fundo suam sortiuntur provi­sionem, arbitralurque Deputatio haec Deficientium etiam Institutis, in singula Dioecesi reli­nendis, iisdem, quae illic specifice deducta sunt, mediis esse succurrendum; insuper autem in hanc Deficientium provisionem, quatenus alius Fundus deesset, Cassam quoque Dioecesanani, quae in singulis jam Dioecesibus, aeque ex altissima cfrdinatione Regia, coaluit, in Subsidium vocari posse existimat. Ouod vero ad excessuosos, et incorrigibiles Sacerdotes adtinct; horum provisio initio ad onus mensae Episcopalis est relegata. Verum cum post benignam eam Resolutionem Con­scriptiones, et Regulationes Episcopatuum factae fuissent ad regulatos, et restrictos Episcopales »editus onus hoc non amplius poterat relegari. Sed hi moralitcr deficientes, ad domos Phy­­suc deficientium inducti fuerunt, et ex eodem Fundo Deficientium intertenebantur, prout et tu persaepe intei tenentur, imo ubi propria Deficientium Domus desideratur, in ipsis ju-

Next

/
Oldalképek
Tartalom