Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

II. Provocatum sub A. Generalis tributi pro dotatione Cassae militaris destinati, in Jurisdictiones repartitions, ejusdemque tandem in communitates, et individua contribuentium per ipsas Jurisdictiones subrepartitionis.

f 10 §. 50. Obstant dernura rubricae hae industriae, an enim tam facile contri­buens agros in pruneta, cauleta, tabaceta , hortosque fructiferos, vel oleraceos conversurus est, si minus ab agris, ac ab bis pendendum babebit. — Deerat adhuc, ut canabeta quoque, velut aliquantum plus, si praesertim impensi labores non supputentur, producentia peculiari rubrica donentur. — Sed plectitur bis industria , nec unquam convenit, ea, quae ad florem evehi, communiaque cun­ctis reddi IJeipublicae interesset, in vicem favorum , quibus fovenda essent, one­ribus impositis morari. i Sic si contribuens rem pecuariam promoturus, educationi pecorum ma­num admoveri nititur, sentit illico suam gravatam esse industriam: nam ut res exemplo clarior sit, si in Comitatu Szabolcsensi 8 emere intendat vitulos, intra tres annos ab bis, posito quod (ut ordinarie lit) donec excrescant, media eorum pars intereat, secundum clavim dicationis solvet titulo contributionis pro spe lu­cri, quam vituli hi promittunt, licet nihil adhuc ex iis percipere potuerit, Rh. florenos g. Idem obtinet in pluribus aliis rubricis, hinc fit, quod experientia in no­tabili Regni parte testatum reddit, ut non raro coloni, ct ii quidem valentiores .seinet sponte ad inquilinarem redigant statum, faciliusque una alterave vacca provisi e parié messoria, exiguisque, quos erga censum aquirunt, agris vitam se tolerare posse credant, quaui si assumto colonicatu, cuncta, quae singulos eorum gressus comitantur; onera supportare cogantur. iNon exigua Hegni in parte incultae, aut ob ordinariorum cultorum de­fectum inter varias manus semicultae haerent terrae, populo incertum hunc sta­tum , certis,quae attacta sunt, oneribus praeponente, Dominisque,terrae frustra stabiles colonos quaerentibus. * §■ 31. Naturalis haec est sequela, dum spes, et non reális producti contribuen­tis liberae ejus dispositioni subjacentis pars contributioni subjicitur. — Unde in­ter claves repartiendorum tributorum, objecta, quae spera potius,'"quam reale praesentis lucri fundamentum constituunt, in Civitate praesertim, quae vix vel mediocrem industriae gradjim attigit, donec alia adsunt media, tuto assumi vix possunt. §• 32. Tanta prolecto sunt haec systematis hujus vitia, ut, si non omne illud, quod exhinc in plebem sua natura dimanare poterat, malum, post se traxerint, id vero partim generali etiam apud eos, quos malum hoc non pressit, defectui industriae, partim Jurisdictionum providentiae, quae a rigore ejus pro ratione Focalium circumstantiarum non parum hic, et ibi recesserunt, tribuendum vi­deatur. §• 35. Verum etiam si daretur, operosa hac conscriptione propius aliquan­tum proportioni, relate ad separatas, pro quibus peractae sunt, Jurisdictiones, acced: potuisse, neque tamen pro generali, de qua potissimum agitur, contri­butionis inter Jurisdictiones Regni repartiendae clavi assumi posset. i- **• 0

Next

/
Oldalképek
Tartalom