Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

II. Provocatum sub A. Generalis tributi pro dotatione Cassae militaris destinati, in Jurisdictiones repartitions, ejusdemque tandem in communitates, et individua contribuentium per ipsas Jurisdictiones subrepartitionis.

§• 5 4-Proportio enim inter constitutiva dicarum aratione localium circumstan­tiarum in singulis fere Comitatibus varians, ita diversa, ita arbitraria est, ut summum, quod ex hoc opere deduci potest, sit probabilitas alleviati, vel ag­gravati unius, vel alterius Jurisdictionis status, prout nempe cunctis rubricis, praesertim notabilioribus combinatis, ab iis multo prae vicinis plus, rainusve pendendum habet, sed quantitas aggravii, vel alleviaminis , ob tot arbitraria da­ta, nullo prorsus probabili calculo potest defigi, ut adeo si rectificatio portarum fundamentu hujus institui deberet, id duntaxat, quod in proximioribus aliquot Comitiis, in quibus pro prudenti arbitrio ad id delectorum virorum onera re­­partita sunt, actum est continuaretur. / CAPUT TERTIUM. . -De basi generalis repartitions, seu rectifications portarum. §. 35. Verum enimvero non tam difficile est naevos systematis , quos ipsa jam detexit aetas, advertere, quam quidpiain scopo convenientius substituere; finem in hunc primum, et ante omnia observandum videtur, quod objecta, quae in subre­­partitione onerum singulas Regni Jurisdictiones, seu a generali Cassae dotationis militaris repartitione tangentium, seu ad rationem domesticarum necessitatum requisitorum censeri sveverunt, non eandem ubique lucri, seu producti liberae contribuentis dispositioni subjacentis servent rationem. Objecta magnae hic uti­litatis, nullo fere alibi sunt emolumento. — Hinc profluit ingens illa, quae jam attacta est, in clavi dicationis differentia. — Hinc introducta dicali conscriptione rubricae quidem praescribi poterant, sed proportionis inter illas observandae defixio, ipsis Regni Jurisdictionibus concredi debuit. §. 36. * Unde suapte sequitur, clavim generalis repariitionis ad ipsas Jurisdictio­nes, seu stilo nostro rectificationis portarum cum clavi subreparlitionis in ipsas Communitates, et contribuentium individua non esse prorsus confundendam. In illa capitales illae rubricae, quae eandem cum mediis subsistendi servant ratio­nem , adeoque, quae vero proxime accedentem virium populi mensuram prae­bent, omne ferunt punctum. In hac ad peculiares etiam merendi modos, qui adeo variant, ut ne numerosissimis quidem rubricis se plene complecti patian­tur, reflectendum est. §. 37. Nunc hic de priore, mox suo loco inferius, de posteriore agetur. — An­tequam tamen ad rem ipsam deveniatur, quaestio adhuc illa, an eadem recte in Liberis, Regiisque Civitatibus, et in Comitatibus contributionis repartiendae clavis obtinere Jpossit, ac debeat ? pertractanda videtur. §• 58. r ■

Next

/
Oldalképek
Tartalom