Gravamina et Postulata Statuum et Ordinum Regni Hungariae et Partium eidem adnexarum tam Generalia, quam Particularia, quae in Comitiis Regni Anno 1825/26 celebratis per exmissam eatenus Regnicolarem Deputationem, - etiam in ordine ad perlustrationem Situs Operati Deputationis per Articulum 67. 1790/1 in Gravaminibus ordinatae ac iis quoque, quae annis 1802. 1807. 1811/2 Comitialiter jam substrata fuerunt, denuo reassumptis, in unum collecta, et Opinione ejusdem Deputationis, partim Comitialiter pertractanda, et Suae Majestati Sacratissimae substernenda; partim ad suas Competentias releganda, vel exmittenda censebantur. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / [1826]

Humillima Relatio

> Humillima Relatio Deputationis e 18« Regnicolari Sessione ll. Novembris 1825. pr*j redigendis Gravaminibus et Postulatis Comitialiter exmissae. JPosteaquam Regnicolaris haec Deputatio, concreditum sibi Opus Redactions Gravaminum, in pluribus hoc fine asservatis Consessibus perfecisset, re^ sultatum laboris sui in advolutis noveni Ternionibus humillime exhibet. A\ Primus horum sub A; continet Protocollum Deputationis, quod praestabilita pro Oeconomia Operis principia, item Seriem, normamque laboris complectitur ; exhibet praeterea puncta illa Gravaminum , et Po­stulatorum, quae judicio Deputationis hujus ex antiquioribus, Annis nem­pe i802; i807. et l8u/2 Comitialiter jam substratis, nunc denuo pro­poni i et respective reiterari debereadinventa sunt; exprimit deniqueopi­­nioncm Deputationis hujus, relate ad caetera praefatorum Annorum Gra­vamina, singillative in discussionem assumpta; Bi Alter sub B. continet Generalia Regni, et Civitatum Gravamina, et Postulata nunc collecta, votoque Deputationis hujus Comitialiter pertra­ctanda, et Suae Majestati Sacratissimae humillime substernenda. C. Tertius sub C. itidem Generalia, quae Opinione Deputationis partini ad revisionem Operum in sequelam Articuli 67. 179O/I elaboratorum, partim ad Dicasterialem pertractationem releganda, partim denique velut Gravamen, aut Postulatum non constituentia, penitus exmiltenda essent: Bi Quartus sub D. Particularia Comitatuum caeterarumque Jurisdictio­num separatas Portas habentium, quae voto Deputationis pertractanda? et substernenda videbantur. E. Quintus süb E. eorundem talia, quae releganda vel exmittenda esse censebantur. F. Sextus sub F. Particularia Liberarum Regiarum, ac Montanarum Civitatum, nunc proponenda. Ö. Septimus sub G. earundem talia, quae releganda, vel exmittenda suht; Hi Octavus sub H. Regnorum Dalmatiae, Croatiae, et Sclavohiaé tam generalia, quam et particularia in complexu. J: Nonus sub I Particularia Privatorum Postulata, e quibus unum Co­mitis utpote Franeisci Senioris PalfTy, propter subversans in mora peri­culum, praeferenter repraesentandum censet Regoicolaris haec Deputatio. Caeterum terminato in praeviis sibi commisso labore, super eo hanc praestat humillimam Relationem. Posonii 26-ta Aprilis 1826. Co­mes Stephanus Illyésházy Dapiferorum Regalium Magister qua Regnicola­ris Deputationis Praeses, m. p. A 2 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom