Gravamina et Postulata Statuum et Ordinum Regni Hungariae et Partium eidem adnexarum tam Generalia, quam Particularia, quae in Comitiis Regni Anno 1825/26 celebratis per exmissam eatenus Regnicolarem Deputationem, - etiam in ordine ad perlustrationem Situs Operati Deputationis per Articulum 67. 1790/1 in Gravaminibus ordinatae ac iis quoque, quae annis 1802. 1807. 1811/2 Comitialiter jam substrata fuerunt, denuo reassumptis, in unum collecta, et Opinione ejusdem Deputationis, partim Comitialiter pertractanda, et Suae Majestati Sacratissimae substernenda; partim ad suas Competentias releganda, vel exmittenda censebantur. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / [1826]

Relatio

1 Primum eorum est quod sub Nro i3. de Auri Lotura Dominis terre« stribus competente sonans in serie eorundem Postulatorum et Gravaminum occurrit. Facultate Dominorum Terrestrium justis suis Juribus , et omnibus pro­ventibus intra Terminos Territoriorum suorum utendi, et libera fruendi potestate inter praecipuas et Cardinales Nobilium Regni Praerogativas Partis 1. Titulo 9; relata, censet Regnicolaris haec Deputatio, non hic de asserendo Dominis Ter­restribus Loturam Auri exercendi Jure, quod in provocata lege fundatum, et indultu ejusdem, exercitium controverti nequit, quaestionem verti, sed Postulati pro manutenendo Jure hoc proponendi vim, et fundamentum in eo concentrari, quod Individua Cameralibus Patentalibus provisa, Auri Loturam Dominis Ter­restribus competentem, intra Dominalis Territorii Limites, cum proventuum Domi­nos Terrestres concernentium diminutioue et restrictione exerceant, quod secun­dum Altissimam Resolutionem, via Consilii Locumtenentialis Regii Regni Juris* dictionibus sub 23. Decembris 1816. Nro 57,377. circulariter intimatam, ii, qui Auri Loturam in alieno Territorio exercere volunt, requisitas litteras indultus a concernente Tricesimae aut Salis officio impetrare debeant, neque Domini Ter­restres eosdem in exercitio Loturae Auri intra Territorii sui Dominalis Limites impedire, neque ab iisdem hoc titulo censum desummere, et beneficium hoc ex Bonis suis proveniens in Arendam locare audeant; — tenore autem alte­rius, per Consilium Locumtenentiale Regium de Benigno jussu Regio, sub 2» Septembris i8i7. Nro 25,769. ad Comitatum Posoniensem exarati Intimati, Jurisdictionibus Regni Benignarum Patentalium circa Auri Loturam, tamquam Regale ad Jura Sacrae Coronae, et Summi Terrae Principis spectans, edita­rum efiectuatio, et manutentio incumbere declaretur, eo: quod praejudicia Ju­ribus Dominorum Terrestrium praeexposita modalitate inferantur, ac inten­tentur, per Regnicolarem Deputationen! ex Relatione Ablegati Posoniensis Co­mitatus et Declarationibus Dominorum Terrestrium Deputationi intervenien­tium, comperto, Suam Majestatem Sacratissimam demisse exorandam proponit Regnicolaris haec Deputatio, ut Patentalium pro exercenda, invitis et non con­sentientibus Dominis Terrestribus intra Dominalis Territorii Limites, Auri Lo­tura, éxtradatio, Cameralibus Ufficiis interdicatur, et exarendatio beneficii ex Auri Lotione provenientis, si hanc Domini Terrestres ipsimet exercere nolint* iisdem libera relinquatur. Secundum Postulatum in volumine Postulatortim , et Gravaminum per1 Regnicolarem Deputationen! Anni 17Q1. pertractatorum sub R. Nro 24. dedu­ctum est, ac in eo consistit: ut Familia Baronum de Perény, et Ujliely, ex pri­­vilegiali Jure, er praehahito usu, cujus Articulus 80. i723. expresse meminit, certain Salis quantitatem ex Depositorio Szigethiensi quotannis percipiendi via facti excussa, in integrum reponatur, merito hocce jam adusque ad viam Dica­­sterialem eo certius' perducto , quod in Elencho Actorum Deputations Regni­­colaris in Gravaminibus e Cancellaria Palatinali 15. Maji 1795. ad Regni Archi­vum resignatorum, praenotatum sit, Instantiam Familiae Baronum Perény, 5; frusta continentem, Anno 1801. per Comitem Pálffy exceptam haberi, Suae Ma­jestati Sacratissimae demisse proponendum censet Regnicolaris haec Deputatio, ut audita in conformitate provocati Articuli 80. 1723. super supplici Familiae hujus petito, Camera sua Regia, eidem Familiae justitiam, jam ante seculum anhelatam benigne administrare dignetur. In praemissorum cohaerentia demissam Relationem suam, opinionis illius ennnciatione concludit Regnicolaris haec Deputatio, quod his stantibus nulla necessitas inpressionis Actorum Deputationis Anno 1791. in Gravamini­bus ordinatae subversetur. Posonii21. Aprilis 1826. Comes Stephanus Illyésházy Dapiferorum Regalium Magister, qua Deputationis Regnicolaris Praeses m. p* *%v II rv

Next

/
Oldalképek
Tartalom