Gravamina et Postulata Statuum et Ordinum Regni Hungariae et Partium eidem adnexarum tam Generalia, quam Particularia, quae in Comitiis Regni Anno 1825/26 celebratis per exmissam eatenus Regnicolarem Deputationem, - etiam in ordine ad perlustrationem Situs Operati Deputationis per Articulum 67. 1790/1 in Gravaminibus ordinatae ac iis quoque, quae annis 1802. 1807. 1811/2 Comitialiter jam substrata fuerunt, denuo reassumptis, in unum collecta, et Opinione ejusdem Deputationis, partim Comitialiter pertractanda, et Suae Majestati Sacratissimae substernenda; partim ad suas Competentias releganda, vel exmittenda censebantur. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / [1826]

Sub A

2do. Licet Nobilium impossessionntoriim remansa substantia, si in actuali Militia servitio decesserunt, relate ad pertractationem, hactenus Jurisdictioni Militarie subjecta fuerit, quia nihilominus Nobiles, in Militari servitio constituti, seu sint possessionati, seu non, in rebus non Militaribus, ad quas etiam haere­­ditatis pertractatio refertur, ductu Articuli n- i723. Civili Jurisdictioni subja­cerent, et consveto Juris processu uterentur; idcirco ut deinceps horum quoque substantia eodem modo, prout possessionatorum , seu sint in actuali servitio, seu statu quiescentiae, Civilibus Jurisdictionibus pertractanda deferatur. 5-tio. Quia vero saepius eveniret, quod Regni Nobiles in Statu Militari constituti, extra Limites Regni fatis cedant, ne casum in euin necessaria desit provisio, in simili extra Regnum eventuro mortis casu Militaris Judex, reperta in loco decedentis mobilia conscribat, et Originale Testamentum retenta legali Copia concernenti Jurisdictioni, una cum recepto ex mobilibus pretio, pro ulte­riori haereditatis pertractatione transmittat, Jurisdictio autem traditam sibi sub­stantiam, si haeredes aut legatarii ad vires ejusdem sufficientem, realem etaccep­­tabilem eatenus praestiterint Cautionem, quod formandis praetensionibus, ex praegesto per defunctum Officio promanantibus, prout legitimatae fuerint, abs­que litis processu satisfacturi sint, iisdem mox post Communicationem Testa­menti, aut acceptae a Militari Statu notificationis extradabit, si vero cautio haec praestari non possit, vel detrectaretur, illam eousque retinere debebit, do­nec vel per Fiscum Regium productis legalibus Testimoniis, Caesareo Regii Exa­­ctoratus Cameralis, vel Aulici Exactoratus in Militaribus, comprobatum( fuerit, . defunctum nullis omnino oneribus Altissimo Aerario, aut fundo cuipiam obstri­ctum esse; interea vero etiam ne pecuniae sine fructu haereant, illas ad securum locum elocare tenebitur, et quia experientia constaret, talisraodi praetensionum exhibitionem in Annos trahi, eatenus quoque provisionem fieri oportet, ut Fi­scus Militaris praetens'oaes suas, intra brevissimum tempus exhibere teneatur. 4- to. Ignobilium Militarium personarum remansae aquisitae mobilis substan­tiae pertractatio, semper quidem Militari Jurisdictioni subjaceat, quoad fundos tamen, et debita apud Cives contracta, praecedenti §pho. facta dispositio, prout etiam Articulus 38. 1741 quovis in Casu exacte observetur. 5- to. Quodsi vero ejusmodi ignobiles militares personae, extra actuale ser­vitium decederent, substantiae eorundem pertractatio, respectivae Jurisdictioni deferetur. 6- to. Cum de Testamentis, quae in procinctu condita praetenduntur, saepe quaestio oriri soleat, ad tollendum omne, quod eatenus moveri posset dubium, in conformitate editae eatenus Benignae Resolutionis Regiae statuatur; ut miles statim in procinctu esse censeatur, quam primum augmentum Stipendii titulo gerendi belli percipit, et statim in procinctu esse desinat, ut primum ad stipendia tem­pore pacis dependi solita reducitur. Quamvis autem erga isthoc Statuum, et Ordinum Regni Postulatum, Sua Majestas Sacratissima ddto 10. Decembris Anni ejusdem I8O7. id rescribere di­gnata sit, quod cum altefata Majestas quaedam adhuc ad definiendos Militaris ac Civilis Jurisdictionis limites, concertanda disposuerit: intuitu pertractationis substantiae Militarium personarum, editis hactenus Benignis Resolutionibus Noi­­malibus insistendum sit. Quia tamen disposita concertatio hucdum jam eifec­­tuari potuit, intersit vero ut hoc in Objecto, ad removendas quasvis difficulta­tes et collisiones Lex condatur, opinione Deputationis hujus Sua Majestas Sacra­tissima denuo exorari deberet, ut provisionem in praecedentibus punctis con­tentam, et alioquiu ut plurimum editis Benignis Normalibus Resolutionibus Re­giis accomodatam, Regia sanctione probare, et in legum tabulas referri admit­tere clementissime dignetur. 7- mo. Quamvis Sua Majestas Sacratissima in consequentiam Gravaminis Anno 1007-puncto 76. propositi: Ut quippe Publicis Regni Jurisdictionibus illis, . quae

Next

/
Oldalképek
Tartalom