Gravamina et Postulata Statuum et Ordinum Regni Hungariae et Partium eidem adnexarum tam Generalia, quam Particularia, quae in Comitiis Regni Anno 1825/26 celebratis per exmissam eatenus Regnicolarem Deputationem, - etiam in ordine ad perlustrationem Situs Operati Deputationis per Articulum 67. 1790/1 in Gravaminibus ordinatae ac iis quoque, quae annis 1802. 1807. 1811/2 Comitialiter jam substrata fuerunt, denuo reassumptis, in unum collecta, et Opinione ejusdem Deputationis, partim Comitialiter pertractanda, et Suae Majestati Sacratissimae substernenda; partim ad suas Competentias releganda, vel exmittenda censebantur. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / [1826]

Sub A

quae sub Regimine Josephi II. Imperatoris ad Concurrentialem, et Deperditalcm fund um summas pecuniarias contulerunt, relate ad id, quod per eas praestitum est, indemnisatio praestetur, in lege eatenus condita Articulo minimum 18* eius­dem Anni 18O7. Clementer declaraverit, quod apud Consilium Regium Locum­­tenentiale benigne dispositura sit, ut de fundi hujus Concurrentialis, et Deper­­ditalis quantitate, attactum Consilium RegiumLocumtenentiale requisitam Alte* fatae Suae Majestati praestet informationem, eaque accepta, Clementissimam Postulati hujus rationem habere dignabitur. Quamvis item erga renovatura sub Comitiis Anui 18) 1/2 ddto, 3. Januarii Anno 1812. istud idem petitum, Eadem Sua Majestas Sacratissima ddto 24. Aprilis 1812. benigne resolvere dignata sit, se benigne curaturam esse, ut liquidatio, et calculus praeviarum praetensionum ad debitam claritatem, et suum finem ocyus perducatur, seque pro viribus Aera­rii semper de eo sollicitam futuram, ut praetendentes suam obtineant compen­sationem; his non obstantibus ea in parte, nulla hucdum procurata est compen­­satio, petitum igitur hoc cum eo reiterandum, Suaque Majestas Sacratissima humillime exoranda esse censetur, ut praecitati Articuli, provocatae item be­nignae Resolutionis Regiae effectum , clementer disponat. 8-vo Eodem Anno 1807. puncto 89. erga illud Civitatum Postulatum, ne praetensivis Nobilibus Civicos Magistratus, quaestionibus judicatus divexandi ansa in posterum praebeatur; Status et Ordines ad legem referri supplicuerunt, ut in causis pure personalibus, ubi exceptio contra judicatum formatur, ex­cipiens usum Nobilitatis, si de hac publica notorietate non constaret, 'Testi­monio concernentis Comitatus Magistratualis Individui legitimare teneatur, Sua vero Majestas Sacratissima mediante Resolutione Sua de dato 13. Decem­bris 1807. Postulatum hoc in legem referendum eo subnexo benigne admisit, ut Legitimatio Nobilitatis non solum Magistratualis Individui, sed concernen­tis Comitatus fidedignis Testimonialibus praestetur. Cum interim benigna haed Resolutio Regia, peremtorie necessariam aliquando legitimationem de prae­­habito usu Nobilitatis difficilem nimis reddat, exoranda foret Sua Majestas Sacratissima, quatenus Postulatum isthoc Regni Statuum cum eo; ut de usu praecise Nobilitatis, in Civitatibus ét quibusvis Jurisdictionibus, Testimoniales quoque Vice-Comilum, et Judicum Nobilium concernentium Comitatuum, quem­admodum hucadusque etiam observabatur, pro sufficientibus acceptari debe­ant; in legum Tabulas referri clementer admittat. rj-no In ordine ad illud Anni ejusdem 1807. Postulatum puncto 96. com­­praehensum, ne via Commercialis, quam Comitatus Arvensis per gremium sui versus Galliciam improbo labore, magnisque sumtibus penes clementissimam approbationem Regiam struxit, inanis evadat, dignaretur Sua Majestas Sacra­tissima ex parte quoque Galliciae, in nexu ejusdem similem structuram prae­­suscipiendam benigne disponere; quamvis Sua Majestas Sacratissima, relate ad attactam structuram in Resolutione sua de dato 13. Decembris Anni ejus­dem I8O7. altissimam suam complacentiam profiteri, idque resolvere dignata fu­erit, quod capta ulteriore sua via informatione, circa structuram viarum in Gai­­licia congrua benigne ordinatura sit. Cum tamen benignae huic assecurationi satisfactum non sit, censet Deputatio Suam Majestatem Sacratissimam quoad ef­fectum provocatae benignae Resolutionis Regiae humillime exorandam esse. — Plura ex antiquioribus Gravaminibus in serie et sub titulo antiquorum Gra­vaminum, atque Postulatorum, Regnicolaris haec Deputatio renovanda, respe­ctive autem reiteranda esse, ideo non censuit, quia aliqua eorum partim per conditas leges sublata, partim per Resolutiones Regias superata sunt, aut vero per adjuncta suapte desierunt, alia intimiorem cum Operatis Deputationalibus Anni 1790/1. nexum habent, ad pertractationem adeoque Operatorum horum relegata exstiterunt, vel vero sub his jam Comitiis repraesentata, aut Praefe­­rentialia Objecta ingressa sunt; plura denique per ipsas Jurisdictiones denuo proponuntur, et sic seriem recentiorum ingredientur, eo tamen non obstante V * C 2 l eli-

Next

/
Oldalképek
Tartalom