Gravamina et Postulata Statuum et Ordinum Regni Hungariae et Partium eidem adnexarum tam Generalia, quam Particularia, quae in Comitiis Regni Anno 1825/26 celebratis per exmissam eatenus Regnicolarem Deputationem, - etiam in ordine ad perlustrationem Situs Operati Deputationis per Articulum 67. 1790/1 in Gravaminibus ordinatae ac iis quoque, quae annis 1802. 1807. 1811/2 Comitialiter jam substrata fuerunt, denuo reassumptis, in unum collecta, et Opinione ejusdem Deputationis, partim Comitialiter pertractanda, et Suae Majestati Sacratissimae substernenda; partim ad suas Competentias releganda, vel exmittenda censebantur. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / [1826]

Sub A

gulandorum omnium fluviorum, exsiccandorum item paludum, et demittendo­rum lacuum relate ad totum Regnum , et partes adnexas, dependenter a Consi­lio Regio Locumtenentiali, auditis etiam respectivis Jurisdictionibus elaboret secundum quod (salvis operationibus jam occeptis, sub directione ejusdem Commis­sionis pro ratione subversantis in mora peremptorii periculi continuandis) singu­lus Districtualis Commissarius cum adlateraudo sibi Hydraula operari sit obstri­ctus, et cum hac iu parte experientia sit optima Magistra, ut occurrentes nefors in eflectuatione difficultates efficaciter removeantur, de progressu laboris, obsta­culis item nefors semet offerentibus, sub quibuslibet Regni Comitiis relatio prae­stetur. Ne autem publicae adeo utilitatis opus, per quemcunque seu privatum possessorem, seu Dominia, seu denique per ipsas Jurisdictiones impediri possit, eatenus per condendam legem provideatur. 4- to Anno i807. puncto 38. Regni Status illud desiderarunt: ut Familiis praehabita in Banatu Temessiensi jura haereditaria, praesertim si summam pecu niariam, erga quam actualibus possessoribus collata sunt deponere voluerint,. via juris ordinaria aquirere liceat, neque eatenus seu mandatis impediantur, seu ad viam iustantiae relegentur. Quamvis autem hujus intuitu ea emanaverit ddato 6. Novembris 1807. benigna Resolutio Regia, quod Sua Majestas Sacratissima a dispositione illa, quam Augusta olim Imperatrix, et Regina Maria Theresia oc­casione reincorporationis Banatus Temessiensis, hoc in merito ex gravibus ad­modum, ipsique Regnicolarum commodo subservientibus rationum momentis constituit, recedere non possit; in provocata vero Theresiana Resolutione, co­ram Deputatione relecta, omnis jurium horum reaquisitio praescissa habeatur. Quia nihilominus cum indole originalium aquisitionalium, seu Donationalium Litterarum ad perpetua tempora elargiri solitarum, conciliari nequit, ut legiti­mi impetrantis descendentes, haereditaria firma jura sua, nisi legalia impedimen­ta obstant, ordinaria Juris via prosequi impediantur. Ideo Regnicolaris haec Deputatio Gravamen istud reiterandum esse proponit. 5- to. Puncto 58. Gravaminum ejusdem Anni i807. propositum fuit: ut Abbatia Szalaváriensis in conformitate benignae Resolutionis Regiae et Articuli 18. 1802. a Praelato Gothvicensi, Conventus Cistercitensium S.Gottbardi, a Ju­risdictione Abbatiae de Sancta Cruce in Austria, Abbatia Telkensis a Praelato Be­­nedictinormn Viennensium Scotensi, Conventus denique Szircensis, a Cisterci­­tis Henricoviensibus separentur, iliisque independentia liquidatis praevie liqui— dandis, et persolutis persolvendis, interventu authoritatis Regiae procuretur; posteaquam Sua Majestas Sacratissima benigne resolvisset, se, quod rerum ad­juncta admiseriut, benigne acturam, petitaque separatio in respectu Conventus Szircensis, jam effective procurata esset, opinione Deputations hujus Sua Ma­jestas Sacratissima exoranda foret / ut id ipsum relate etiam ad Abbatiam Szala­­váriensem, Conventum item Cisterciensium Sancti Gotthardi, et Abbatiam Tel­­kensem benigne disponere dignetur. b-to. Ad tollendas ratione pertractationis substantiae decedentium Milita­rium Personarum, frequentiores inter Civilem et Militarem Statum collisiones, Anno jam l807. puncto Postulatorum 67. Status et Ordines Regni, in confor­mitate etiam praevigentis , per benignas Resolutiones Regias regulati usus, lege statui cupiverunt: 1-mo. Ut quemadmodum pertractatio substantiae post obitum Nobilium per­sonarum posessionatarum , juxta legalem consvetudinem ab antiquo observatam, absque omnis Militaris Jurisdictionis influxu, ad solam Civilem Jurisdictionem pertinet, ita ratione fundorum quoque Civilium, et Dominalium, occupatio et pertractatio lege Regni id exigente, Civicum Magistratum, ac respective Do­minium Terrestrale concernat, neque Militaris Jurisdictio, se ad haec ullo sub praetextu immittat, C 2* do.

Next

/
Oldalképek
Tartalom