Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 27. ülés

Acta Sessioisn XXVII. Ö5 Stio : In Liberis Civitatibus Contributiones et alia publica Onera, * quas et quae Possessores a Fundis et Domibus dependenda habent, nec non pars Census unius Domus tertia (Fornicibus tamen huc non impu­tatis) e Summa, quae juxta obvenientes ab eadem, aut in hac proporti­one parificandos Census consurgere deberet, titulo propriae habitatio­nis in singula Civitate deducentur. Majores porro Quaestores, sive Ma­gnarii, juxta propriam declarationem sextam lucri partem dependent. Artifices autem et Opifices, prout et minores Quaestores cujuscunque generis, tam in Regiis Civitatibus quam et aliis Comunitatibus degentes, in sexta puri lucri conscientiose per concernentes Jurisdictiones limitandi, et in quantum mobilia haberent, centesima horum valoris parte concurrent. 4to: Ne autem aere alieno pressi praegraventur, uno hoc anno obvenientis interusurii sexta parte minus tenebuntur dependere, quo sic cuncti, qui ad Subsidium hoc concursuri Capitalia elocarunt, medio Debitorum suorum eadem cum illis proportione in Communionem one­ris vocentur. • r,to: Qui quidem Capitalium Summarum Possessores ab illis Ca­pitalibus, quae extra Regnum hoc, aut ad Subsidium hoc non concur­suris elocata habent, nisi ab his iisdemque Capitalibus in aliqua Haere- ditariarum Ditionum se taxatos fuisse legitimaverint, Interusuriorum ab iisdem obvenientium sextam, si quae vero reposita ibidem essent, cente­simam partem immediate tenebuntur dependere. 6to : E converso Quaestoribus Mercium erga Creditum receptarum pretium, in quantum restarent, e Summa Facultatum suarum detrahere integrum erit. Sed et illis, qui Creditoribus extraneis, qui se aeque ab his iisdemque Capitalibus in loco mansionis suae taxatos fuisse legiti- marent, ac ob id iisdem ex Interusurio sextam partem detrahere Debito­res non valebunt, hisce tantundem e Summa praestanda subducere licebit. \ 7mo: Aedificia publica et publicorum Institutorum, Parochialia, Pauperum item, Xenodochiorum, Orphanotrophiorum, Ordinum Reli­giosorum sexus utriusque mendicantium, et docentium nulla Bona im­mobilia possidentium Facultates quoque, exceptis Capitalibus, ac denique Res sacrae, utpote Ecclesiae DEI earumque Suppellex ab onere Concur­sus eximuntur; quod ipsum relate ad Aedificia publica sine discrimine Religionis intelligendum veniet. 8vo: A Bonis immobilibus, Regalibus, aliisque incorporeis Be­neficiis, Decimis item exarendatis Locatores Declarationibus subinseren- dae pactatae Summae sextam partem, supputatis secundum tenorem Contractualium, et praeadducta principia suputandis, Aerario infe­rent, Arendatores vero Declarationes suas, et respectu Lucri, et respe­ctu Mobilium calculum Lucri non ingressorum exhibebunt, ac a Lucro qua proventu sextam, a Mobilium relinquorum valore vero centesimam partem dabunt. Acta Diaet. 1807. y 9110:

Next

/
Oldalképek
Tartalom