Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 27. ülés

86 27. Ú L É S í R A S A I. 9no: Ex Honorariis, Salariis, Pensionibus, privatorum autem Officialium Solutionibus, inclusis etiam eorum Deputatis Conventionali- * bus, centesima pars dependetur. iomo: Quantitatem Proventuum e Bonis immobilibus cum fun­do instructo provenientium, prout et Summam, pro suo in Rempubli- cam Zelo a proportione facultatum, a quibus centesima pendetur, confe­rendam , quilibet juxta praevia Principia per suam propriam Declarati­onem conscientiose determinabit, et quidem Nobiles a fundis praecise Civilibus et eorum proventu Jurisdictionibus Civitatensibus, quoad sub­stantiam porro residuam Comitatibus, Urburarii porro, et alii Honoratio­res, ac Quaestores Magnarii, juxta Articulum 63. 1741. et praevigentem u- sum Comitatuum et Civitatum, respeciivis Jurisdictionibus Declaratio­nes suas exhibebunt. unio: Qnamvis verendum non sit, ut reperiatur eNobiliet ge­nerosa hac Natione aliquis, qui voluntarium hoc Geniis sacrificium cau­sa conservandae Salutis publicae oblatum quaqua demum ratione ma­cularet, et seu Proventus Bonorum immobilium, sive vero mobilium va­lorem ingenue detegere intermitteret: si tarnen praeter omnem spem et exspectationem casus similis eveniret, Deputatio in singula Jurisdi­ctione Declarationes receptura ordinctür, Juramento peculiari adstrin- gatur, et per hanc errores manifesti, praemissa mutua Capacitatione corrigantur; salvo parti non contentae medio Jurisdictionum ad Suam Celsitudinem Caesareo - Regiam Dominum Regni Palatinum , et non ultra, recursu; relate tamen ad mobilia recondi queuntia sola conscien- tiosa indicatio propria determinabit quantitatem valoris, praescissa omni ulteriori discussione.Deputati vero qualibet in Jurisdictione sub eodem,quo obstricti erunt, Juramento Declarationes similes individuales secreto tene­re obligabuntur. Jurisdictiones autem Suae Celsitudini Caesareo-Regiae Domino Regni Palatino Summani dumtaxat e qualibet Jurisdictione ob­venturam, absque specifica conferentium designatione, intra Semestre a dato publicationis Articulorum indicare tenebuntur. iamo: In qualibet Jurisdictione pro receptione oblatae Summae Locus, qui Jurisdictionibus maxime commodus videbitur, Perceptorque constituetur. Summam pendendam Cassae in SchaedisBancalibus in no­minali suo valore computandis, per partes quoque inferre integrum erit: ita tamen: ut integra cujuslibet Competentia in Semestralibus ratis us­que ultimam Junii 1809 inomisse depuretur, nisi casus insperatus, explen­dae Legalis obligationis, in praeambulo Articuli 8vi 1715. designatus, ulteriorem oblati hujus Dépurationem excluderet. Si quis dependere negligeret, summario Processu (in quo ta­men de quantitate Summae ratione praevia defixae quaestio moveri nunquam possit) per Sedem Judiciariam Actore Fisco Magi$tratuali i 11 expensis etiam convincendus ad satisfaciendum, praescissis cunctis aliis Juris Remediis, salva unice extra Dominorum Appellata, stringatur. Perceptores vero Subsidii hujus Summam, quae influet, adminus de Semestri in Semestre in proximam aerarialem Cassam inferre tenebuntur. XXV-dilt 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom