Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 21. ülés

Acta Sessionis XXI. 79 Irrefragabili haec erunt argumento, S3, et OO. firmum semper fovisse propositum publicae rei in his circumstantiis succurrere. Sed una suam dumtaxat, nisi per Regiam Majestatem adjuventur , operam nun­quam suffecturam perspekisse. Hunc in finem Causas mali indicasse, Remedia proposuisse. Si Reges cum populis, quos liberorum loco habent, et liberi po­puli cum amatissimis patriae patribus animorum suorum sensa imme­diate possent communicare, scriptarum Legum necessitas rara admo­dum esset. Sed ne per intermedia inter Principem et populum Consilia vota liberorum, quae pater probavit, fluxa reddantur, Legum Sancti­monia fidejubeat, oportet. Status proinde et OO. Suam Majestatem Sacratissimam humillime orare, dignetur ad humillimas praeces, quibus nunc quoque constan­ter insistunt, Benignam sitam Resolutionem eu ratione edere, ut ea, quae Salus publica poscit, in Legum tabulas referri possint. Eo majori id SS. et OO. cum fiducia postulare, quod ea, quae proposuerunt, immediate ad firmandam Salutem publicam, ac nonnisi mediate in commodum Regnicolarum tendant, positivis insuper Regni Legibus nitantur. Injurii proinde essent SS. etOO. in teneritudinem, qua Sua Ma­jestas sanctimoniam Legum Regni Cordi Suo impressam in hoc quoque, de quo agitur Decreto, declarari jussit, si dubitarent Legibus apertis in­nixa sua desideria effectu carere posse. Ad hanc jam Classem per­tinent. imo Dum admentem Arii 67 179^ principia vectigalis tricesimalis, et libertaiis Commercii in Legem referri, acsiTricesimae inter haereditarias Suae Majestatis Germanicas Ditiones et Hungáriám (quod SS. et OO. ad incrementum virium Monarchiae multum collaturum existimarunt) ad­huc sufferi non possent, illas ductu positivarum Legum et Conventionum ad parem reciprocumque pedem reponi desiderant. Nam quamquam eandem quam nunc, sub Comitiis 1802 circa ad­missam liberam Frugum evectionem experti sunt Regiam Benignitatem, brevem tamen ejus tunc senserunt effectum; nec sine fundamento veren­tur, ni libertas Comercii secundum principia diaetaliter defigenda aper­tis nitatur Legibus, commune totius emolumentum privatae paucorum u- lilitati et posthac cessurum. 2) Dum in consequentiam articulorum 22 179?-et 8 1792 rei monta­nae Camerae Hungaricae Aulicae subjectionem i n arti culari, atque hunc in finem Benignam Suae Majestatis Resolutionem in Decreto hoc atta­ctam previe communicari cupiunt. 30

Next

/
Oldalképek
Tartalom