Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 21. ülés

20 3) Dum Legum de auro et argento e Regno non evehendo, ve­rum salva Arii 17 155* §phi adi dispositione in monetam justae ligae cudendam convertendo, de campsoribus et foeneratoribus coercendis sonantium nunquam obrogatarum effectum procurari solicitant. 4) Dum monetae 15 et 30 cruciferorum cusionem sisti, emissam au­tem, ubi primum in Aerarium, aut quascunque publicas Cassas refluxe­rit, recipi instant. Cusio enim monetae hujus disertis Legum tenoribus adversa, et altissimo Aerario ita perniciosa est, ut an magis quid no­xium vel excogitari potuerit, dubium sit. Moneta haec permutatio­nem facilitandi scopum praetendit, sed illam brevi impossibilem red­det; cum enim etnatura rei indicet, et experientia constans doceat, propter monetam deterioris qualitatis meliorem semper e Circulatione disparu­isse, brevi unius, trium et sex cruciferorum monetam recondi faciet, om- nisque res 15 minus, aut intra 15 et 30 cruciferos valentes exsolvendi modus aberit. Sed et pretium rerum, quia nulla', quae aequilibrium sustinere posset, conventionalis valoris moneta in circulatione est, in eadem fe­re, in qua vilior est quam reliqua cuprea moneta, proportione augebit. Unde feralem his Aerario, cujus proventus in eadem ratione in­crescere non possunt, ictum inferri, clarum est; qui, nisi nulla mora si­statur, immedicabile dabit vulnus. Profecto, postquam omnis Conventionalis valoris moneta e circu­latione migravit, brevi 15 et 30 cruciferorum moneta Creditum Schaedarum Bancalium ad eum deprimet gradum, in quo ipsamet ratione valoris sui intrinseci comparate ad conventionalis valoris auream et argenteam mo­netam stat. Atque nisi haec sit eorum, qui Aerario praesunt,intentio, ut tan­dem Schaedas ad maxime vilem cursum positas uno ictu sufferre, et vili illo pretio redimere possint: tota haec operatio inexplicabilis est. Sed Scopum hunc Paternum Suae Majestatis cor nunquam pro­babit; nunquam fidem publicam tam aperte violari sinet. Nunquam, ut ob violenta hujusmodi media industria stagnet, et complures pacca- torum ac fidelium subditorum ad incitas redigantur, admittet. Equidem quasdam Jurisdictiones in hoc rerum situ cupream mo­netam fine permutationis facilitandae desideravisse; sed nunquam il­lis in animum incidisse, ut hanc morbo pejorem medicinam petant. Ta­lem, qualis jam in cursu erat, et quam tolerandam censebant, monetam subministrari cupivisse. Suam proinde Majestatem SS. etOO. orare, ut ob incalculabiles monetae hujus sequelas voto eorum quantocium deferre dignetur. 21. U Le s" Ina SAI. AI-

Next

/
Oldalképek
Tartalom