Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 21. ülés
78 Perceptores vero Subsidii hujus Summam, quae influet, de trimestri in trimestre in proximam Aerarialem Cassam inferre tenebuntur. Denique 131110: Prout Sacrificium hoc pro modernis praecise conservandae Salutis pubiicae arctis circumstantiis per Regnicolas promto animo oifertur: ita necesse est, ut Sua Majestas Sacratissima pro Sua Paterna providentia quam efficacissime antevertere dignetur, ne Calamitatis hujus publicae Causae futuris temporibus ex quocunque demum incidenti recurrant. % 2do: In hoc extraordinario rerum situ ad Legiones Hungaricas instar Subsidii, absque ulla in futurum exhinc formanda Consequentia» et salva Arii 63th 1741. $plii 2di dispositione, offerunt octo millia Tyro- num, Judaeis etiam ad Classem ád militiam dandorum referendis, et iis, quae circa mensuram, et aliam Tyronum ad assentationem, et visitationem aptitudinem in adnexis ab infra operatis deducta sunt, observandis; nec non provisione anni IR02. quoad vagabundos, et alterius Jurisdictionis homines, nullo sub praetextu alteri, quam unde oriundi sunt, Jurisdictioni imputandos ad hos quoque octo mille Tyrones extensa. Ét cum tentamen ad tres annos susceptae Legionum per Statutionem Completationis extra omne dubium posuerit, modum hunc coni- pletandarumLegionum Hungaricarum salvis Constitutionalibus Immunitatibus nec cum aequitate satis componi posse, nec genio populi convenire; et tam veterem Exercitus Hungarici e Spontaneis collecti virtutem, quam internam tranquillitatem subruere: Hinc SS. et OO., qui 63th 1741. §pho ado firmiter inhaerentes onus Completationis a modo in posterum in se assumere nullatenus possunt, Suam Majestatem Sacratissimam humillime orare, dignetur eorum sollicitudinem ad eorum , quae populum ab amplectenda militari Conditione avertere possent, amotionem, ac Collectaculorum a naevis, qui effectum illorum impediebant, repurgationem, facilitationemque directam, quam adnexum uberius exhibet, Benigno suscipere animo, et mox, ac nunc oblati Tyrones per concernentes Jurisdictiones statuentur, ordinariae Legionum tempore pacis Suppletationi per Collectacula provideri curare. Non ignorare Status et OO. majorem, quae Militiam professuris calcar addat, manualem etiam pecuniam Conductionem Tyronum egregie facilitaturam. Nolle in modernis Circumstantiis altissimum Suae Majestatis Sacratissimae Aerarium növis sumtibus gravare, ac eapropter, ut cuilibet Tyroni amplior, quae Statuum et OO. sensu in 40 fluis defigi deberet, manualis pecunia dari possit, Summae, quae antea ab Aerario in Collectacula impensa est, 200 Rfnorum millia annue fundo Dotationis Cassae bellicae addenda, et in Computibus Commissariaticis seorsive tractanda sub iisdem, quibus ipsa Contributio innititur, Cautelis humillime offerre. sí. Ülés Írásai. Irre-