Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 21. ülés
7mo: Aedificia publica et publicorum Institutorum, Parochia- lia, Pauperum item, Xenodochiorum, et Orphanotrophiorum, Ordinum Religiosorum Sexus utriusque Mendicantium, et Docentium nulla Bona immobilia possidentium facultates quoque, exceptis Capitalibus, ac denique res Sacrae, utpote Ecclesiae DEI, earumque supellex, ab onere Concursus eximuntur; quod ipsum relate ad aedificia publica sine discrimine Religionis intelligendum veniet. 8vo i Arendator*°s tam Bonorum immobilium quam mobilium, Regalium item Beneficiorum, Teloniorum, Decimarum aliorumque id- genus incorporeorum Beneficiorum, praeter Centesimam a facultatibus pendendam, per concernentem Jurisdictionem in una sexta puri lu* eri parte conscientiose limitanda) deductis publicis oneribus, taxabuntur. 9no: Ex honorariis, salariis, pensionibus, privatorum autem solutionibus centesima pars dependetur. iomo: Quantitatem proventuum e Bonis immobilibus absque fundo instructo provenientium, prout et summam pro suo in Rempu- blicam zelo a proportione Facultatum, a quibus centesima pendetur, conferendam , quilibet juxta clavim modo superius attacto elaborandam per suam propriam fassionem conscientiose determinabit; # et quidem Nobiles a fundis praecise Civilibus et eorum proventu Jurisdictionibus Civitatensibus, quoad Substantiam porro residuam respectivis Comitatibus fassiones suas exhibebunt nmo: Fidedigna Deputations Jurisdictionum manipulatio nulli prorsus Superrevisioni suberit; ipsaque Acta operationis hujus pro domestico dumtaxat cujuslibet Jurisdictionis, in hoc praecise casu deservient usu. Deputati vero qualibet in Jurisdictione sub eodem, quo obstricti erunt, Juramento Fassiones similes individuales secreto tenere obligabuntur. i2mo: In qualibet Jurisdictione pro receptione oblatae Summae locus, qui Jurisdictionibus maxime commodus videbitur, Perceptorque constituetur. Summam pendendam Cassae in Schaedis Bancalibus, aut etiam Aerarialibus Obligationibus per partes quoque inferre integrum erit, ita tamen : ut integra cujuslibet Competentia usque ultimam Junii 1809 inomisse depuretur, nisi Casus insperatus explendae legalis obligationis in praeambulo Arii 8vi 1715 designatus ulteriorem Oblati hujus de- purationem excluderet. Si quis dependere negligeret) summario processu (in quo tamen de quantitate Summae ratione praevia defixae quaestio moveri nunquam possit) actore Fisco Magistratuali in expensis etiam convincendus ad satisfaciendum, praescissis cunctis aliis Juris remediis, salva unice extra Dominium appellata, stringatur. AetaDiact. 1807, u Ptr-