Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 13. ülés
Acta Sessionis XIII. 43 Temessiensem pro Commercii non contemnenda militate sapienti Regio Consilio facium est, Benigne tollere, illas vero, quae inter Hungáriám et Haereditarias Ditiones sitae sunt, si (quod nos equidem ad incrementum virium totius Monarchiae multum collaturum existimaremus) simpliciter sufferri non possent, adminus secundum Principia, ad mentem Legum sign. Arii etiam 67 179? communi SS. et OO. Consilio his adhuc Comitiis defigenda , ad parem reciprocumque pedem reponere, exteras vero Provincias Regno huic vicinas respicientes secundum luiec eadem Principia, prout et cunctas reliquas ita regulari jubere, ne virium publicarum incremento (quod solum ordinarios Aerarii Regii proventus constanter et alere et augere potest) officiant. Tricesimarum enim illarum i quae inter haereditarias Ditiones et Regnum Hungáriáé sunt, inde a Ferdinandi imi gloriosae Rcminis- centiae Regis temporibus ,uxta initas eatenus, et auctoritate Regia firmatas Conventiones, uti jam anno ibo2- 0 Diaetali Sessione nostra demisse repraesentavimus, secitlo fere, aequa fuit ratio, verum illae, per Systema post Comitia anni 1751. inconsultis SS. et OO. Hungáriáé introductum, habenarum quasi, et vinculorum vices subivisse videntur, quibus nationalis Hungarorum industria continetur. Ouodsi itaque Comercium Hungáriáé, Partiumque adnexarum juxta Spiritum articuli iomi 179* a vinculis suis solutum fuerit, fore (quod certo speramus) ut Regni Hungáriáé Productorum copia aucta, totius Monarchiae Comercii bilanx in favorem Majestatis Vestrae Sa- fC.(x eratissimae inclinet, sicque Regnum hoc per Producta sua in exteras Provincias evecta, notabilem Schaedarum Bancalium partem cum tanta nunc differentia et deperdita pro parato aere commutandam resorbere possit, et incalculabiles Schaedarum Bancalium discrediti sequelae praecaveantur* Benignae Majestatis Vestrae Sacratissimae, quas ad haec edere dignabitur, dispositiones Schaedarum Bancalium Creditum sustinebunt equidem, sed ob majorem illarum cöpiam defectum parati aeris non tam cito supplebunt, nisi alia etiam media adhibeantur. Aurum et Argentum in Regno hoc Minerarum ferace e visceribus Terrae erutum immediatam Communi malo medelam adlaturum videtur. Sed florem fodinarum Hungaricarum et Transylvanicarum per id potissimum suffocari observamus, quod Possessores illarum omnia, quae ad illarum Culturam requiruntur, adeoque ipsam etiam Fossorum iilimentationem, moderno propter Schaedarum Bancalium copiam, ac praesertim infra justum valorem cusam monetam adaucto pretio comparare cogantur, crudum vero Metallum antiquo fere et maxima in parteSchaedis Bancalibus exolvi solito pretio aerario Regio cedere debeant; hinc evenit, quod potissimum jam illae solum Fodinae, quae Benedictione praevalent, et hae quoque ea solum cum industria colantur, quam Leges montanae retinendi Juris gratia requirunt. Ma-