Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 13. ülés
4i \ Faciendum id eo. magiá rati sumus* quod punctum hoc potissimum nos contingat. Dum punctum hoc expenderemus, nonnullae debilitatarum Status publici virium Causae, et media, quibus malum hoc removeri posset, nobis semet obtulerunt *, ad quae attentionem nostram tanto magis convertere debuimus, quo remotis, quae sinceram nostram promtitu- dinem morantur, Impedimentis, devotae nostrae in Majestatem Vestram Sacratissimam fidei tanto ampliora edere possimus Testimonia, qui jam nunc quoque partem facultatum nostrarum praeattactiim in finem consecrare paratos nos esse declaramus. » ' Utimur itaque Paterna etiam Majestatis Vestrae Sacratissimae Clementia in BenignaSua sub dato imae Maji edita Resolutione declarata, et obstacula haec una cum mediis Majestati Vestrae Sacratissimae filiali cum fiducia ante finalem ejusdem B. Propositionis Regiae pertractationem in nexu illius eo fine substernimus, ut remotis illis, et favoribus, quos non tantum Hungáriáé, sed totius Monarchiae Virium incrementum deposcit, per Majestatem Vestram Sacratissimam concessis, nos quoque, modo quem optimum judicaverimus, praesenti necessitati pro viribus et intemerata nostra fide ac devotione succurrere valeamus. Virium internarum Status publici attenuationem ab inde principaliter repetendam esse existimamus , quod Schaedis Bancalibus, quae absque omni Regni hujus influxu et Cautione in Cursum positae sunt, sub Bellis continua serie sibi succedentibus ultra omnem proportionem multiplicatis, aurea et argentea moneta, immo omne fere e fodinis metallum e Regno hoc migrare ceperit, minoribus vero Schaedis ad circulationem positis, momeqto quasi temporis, omnis, quae adhuc supererat, minuti aeris quantitas disparuerit, huic permutatoria moneta substituta, pretium omnium rerum excessive, et eadem fere in proportione, qua illa justo valore minor erat, increverit, Schaedarum vero BancaJium non sine detrimento Crediti publici decreverit. Sicut parte ab una vitam et fortunas nostras pro Majestate Vestra Sacratissima, et Salute Patriae immolare omni tempore parati fuimus, erimusque, ita parte ab alia pro filiali nostro candore coram Majestate Vestra Sacratissima sincere profitemur, nos intime persva- sos esse, omne, quod praestando sumus, transitorium duntaxat et breve adferre posse levamen, nisi ea inducatur Status oeconomia, qua sublatis cunctis, quae momentaneae Utilitatis ratio svadere videbatur, obstaculis, opes nationales in illa Proportione multiplicentur, quam natura soli Regni hujus tam fertilis, viscerumque ejus mineris praegnantium ubertas admittit. Quod ut fleri possit, Majestatem Vestram Sacratissimam homa- giali in submissione oramus, dignetur libera et irrestricta Productorum Hungaricorum evectione admissa, Tricesimas inter Hungáriám et Regna Jure Hungáriáé Coronae revindicata et tenta, signanter inter Galliciam et Lodomeriam, prout jam quoad Trausylvaniam et ita dictum Banatum Te13. Ülés Írásai.