Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio II.
40 confluentium dispares, variamque industriam; ex- penderitque praeterea Linguarum in Hungária vigentium , atque ideo non paruam in communi institutione remoram facientium diuersitatem; Disciplinarum item, veram illam quidem, sed necessariam disparitatem , aliasque Scholarum occupationes, et exercitia; quae omnia id efficiunt, vt non-tam cursim , quarn pedetentim procedatur, et maturitas longiore nonnihil tempore , maiore- que labore comparetur. — Euoluto quadriennia stadium Grammaticae terminatur; et Adolescentes partim ad suos remittuntur, partim ad Gymnasia Humaniorum Literarum traducuntur. $• 45: Quemadmodum autem non omnibus natura aequa lance dona sua distribuit; sed animi facultates apud alios citius, serius apud alios se se explicant; ita in admittendis ad Scholas Discipulis aetas quidem aequaliter apud omnes ad punctum definita spectari non debet; cauendum tamen, ne quis nonum ante annum e Ludis Vernaculis tram sire ad Latinos permittatur, nisi aduerteretur peculiaribus ingenii dotibus esse praeditus. — Sed pec adultior cuiuspiam aetas satis erit causae , vt re-