Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio II.
41 recipiatur, si in minoribus et praececlaneis Scholarum classibus cum exiguo operae pretio sit versatus : haec enim facilitas futurae eiusdem vitae rationibus damno potius esset, quam emolumento. Igitur, haec erit vniuersalis in Scholis Latinis, et stricte obseruanda cum candidatis regula: O Qui in publico quodam Lite rarum domicilio notam primae, vel secundae studiorum classis reportarunt, admittentur , gradumque facient ad Scholam altiorem ; qui vero ex institutione domestica, pleneque priuata accesserunt, seuere pertentabuntur a Praefecto , Scholaeque Magistro ; et nisi de certa rerum necessariarum scientia, ple- naque eorum habilitate compertum fuerit, in numerum discipulorum cooptari neutiquam poterunt. §• 46, Annus Scholasticus ampliores quondam terminos habuit; Institutionibus autem quotidianis quinque horae fuere impensae; Remissioni demum sola dies Iouis concessa. At cum animaduersum sit, vires Praeceptorum nimia contentione vehementer addigi, Adolescentes e locis etiam magis disiun- ctis ad Scholas conuenire , et longe lateque per vrbem sparsos habitare , domesticae Studiorum p*\ie■