Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio II.
dam pertinentia in publicis Dicasteriis , in Comitatuum Conuentibus , in Vrbanis Foris latine pertractari; vt adeo de Linguae huius apud Hungaros necessitate ille tantum possit ambigere, qui in eorum rebus hospes plane sit, et peregrinus. 5- 40. Non minorem in excolenda Lingua Patria adhibendam esse diligentiam, cultiorum in Europa Nationum exempla docent. Degeneris certe, neque Ciuitatis , in cuius sinu nos Mater natura posuit, rationibus conformatae indolis argumentum foret, natiuam Linguam in postrema curarum parte habere. Quare curandum est omni prorsus contentione , vt Linguae Hungaricae institutio pari cum ceteris Disciplinis gradu procedat , sitque studium eius in Hungária ordinarium, et tot habeat Magistros, quot in Scholis Grammaticis, et Humanioribus sunt Praeceptores; qui cum Linguam, Autoresque Latinos ; Historiam item, Geographiam , aliaque Studiorum capita tractaturi sunt, non solum vernaculo suorum Discipulorum idiomate, verum etiam Hungarico sermone vtentur in illorum gratiam, quibus iste nondum satis est cognitus , et vsitatus. Fructus ex hac. docendi C 2 03 me-