Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio II.
methodo, vsuque quotidiano tanto certior exi9tet. quanto campus institutionum est patentior, et opportunitas frequentior. Sane, nullus est iam hoc rti opere tergiuersandi locus, posteaquam Linguae Patriae studium, et cultura omnibus Hungáriáé Gymnasiis, et Academiis Sanctione Regia, Legeque publica fuit demandata j ceteris autem Sacrae Regni Coronae adnexis Prouinciis pro institutione extraordinaria proposita: quibus vtique satisfue- rit peculiarem Linguae huius Magistrum Latinis in Scholis conseruare, vnde spes suppetat futurum, vt sermo Hungaricus, isthic etiam sensim propagetur , et ciuitate donetur. 5- 4». Linguae porro Germanicae subsidium in negotiis quotidianis, commercioque interno, et externo praecipuum, ac proinde vel propter ipsam, quae nobis sub communi Principe cum Austriacis intercedit, necessitudinem , librosque in omni genere praestantissimos admodum expetendum esse nemo non videt. Quamobrem multum interest. in delectu Magistrorum illud etiam adtente proui- 'dere, ne vsquam desit, qui Linguam Germanicam docere possit illos, qui petunt. Ceterum nec aliae, qua-