Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio II.
cedet ordinariis Scholarum diebus affine doctioms argumentum, Historiae e sacris vtriusque Testamenti codicibus selectae. §• 39Proximum deinde locum Lingua Latina sibi vendicat, cuius vsus, vt nihil dicatur de praeclaris illis veteris Latii Scriptoribus, sine quibus vera, et genuina amaenioris Literaturae cognitio comparari non potest; cuius inquam vsus in Hungária natiuus iam quodammodo est redditus, ac domesticus propterea, quod absque illius auxilio tam multiplices in Regno Nationes vix possent se. se intelligere, atque commercium mutuum exercere. Quid? quod mysteria omnia Religionis, sa- craequc functiones omnes latino sermone peragentur? Pandectae, quibus ista continentur et a vetustissimis temporibus , et hodiedum hac eadem lingua in lucem edantur, emanentque in publicum t Adde Leges omnes, luraque domestica latina oratione concepta; Regias item constitutiones, Mandata, et Rescripta ad pleraque Regni Tribunalia, et quosvis Magistratus transmissa eodem Stylo esse exarata; denique negotia omnia, cumprimis autem ad ius dicendum, iustitiamque administrandam