Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio II.

33 $• 3H­Si quae iam ia sermone superiore proposita fuit institutionum ratio, vsquequaque, vt fieri de­buit, est obseruata , nulla potest in praesens oc­currere dubitatio, quin Tirones e Scholis Verna­culis has ad Classes traducti illud habeant Reli­gionis , et Morum fundamentum, quod si porro augeatur , et solidetur , totius vitae Christianae aedificium sustinere, et Respublica quidem frugi inde viros, bonosque cities, Rex autem fideles subditos merito sibi spondere possit. Atque hoc illud est, in quo nunc etiam praecipuum studium, summaque cura est collocanda , et Iuuentus in mysteriis Fidei, vniuersaque Religionis disciplina amplius erudienda, confirmanda. Quapropter prae­ter duas per hebdomadam horas huic institutioni consecrandas, Dominici, Festiuique dies omnes, nullo, nisi forte publica Ecclesiae supplicatio in­tercedat, excepto, aliqua sui parte, post meri­diem perinde ac mane, eidem Doctrinae sancte impendantur. Pia huiusmodi occupatio iam inde a teneris consuefaciet Adolescentes ad rite agen­dos dies cultui diuino dedicatos, et auocabit ab occasionibus vitiorum , quibus ipsi sibi relicti ple­rumque, nec sine periculo, sunt expositi. Ac­C ce-

Next

/
Oldalképek
Tartalom