Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio II.

a 5 1^/V V<^, VV». ' ««cwiwvwwcv: I SECTIO IL DE SCHOLIS GRAMMATICIS. C A P V T 1. De Studiis in Scholis Grammaticis generatim. §• 37­Scholae Grammaticae Latinae longe maiorem re­rum discendarum campum aperiunt, quam vel in fronte praeferant, vel suo nomine dicant. Cum enim huc conuenire soleant Adolescentes , qui aetate iam sunt ad discendum paulo habiliore, fi­nesque prospectant plerumque altiores; non Lati­ni solum sermonis praecepta, et exercitia, sed alia etiam, quae fini, aetatique cumprimis viden­tur respondere, Studiorum genera sunt illis con­discenda; vnde liquet, plus hic esse operis, quam nominis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom