Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio I.
$■ 7* Alia , quae huc referuntur , institutionum capita non erunt vnicuique Discipulorum aeque necessaria , erudientur autem omnes a) In noscendis Literis, connectendis syllabis, legendisque libris tam typo excusis, quam manu exaratis. b) In Arte recte , nitide que scribendi. c) In principiis Arithmeticae ad commercia rustica, et similes eius vsus adplicatis. d) In Officiis, quae debent suo Principi, Magistratibus, et Heris, constitutionique Patriae, vn- de suam habent felicitatem , fortunarumque securitatem; ac ceteris naturae, omnisque honesti, et decori legibus. e) Elementa Latinitatis selectioribus solum pueris tradentur; quales sunt Nobilium ruri degentium Liberi, et illi de vulgo, qui singulari praediti ingenio gradum aliquando facturi censentur ad Scholas Latinas. S- 8. Docendis his, proprie Triuialibus Scholis vntts tantum Paedagogus dari solet; qui vt muneri suo per se operoso et molesto totus vacare possit, nui-