Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio I.
nullo alio seu Templi, nisi forte sit Organoedus; seu Parochi seruitio occupabitur, et sicubi iorte consuetudo ista nullo pacto toleranda inueterauit, confestim euelletur. Si tamen Magister vnus , et sibi, suoque Officio relictus impar oneri esse videatur; seu quod ipse viribus sensim deficiat, aut aetate quoque sit prouectior, seu quod nimia discentium , et insolens frequentia laborem augere pergat, addetur in adiutorium socius sub nomine Praeceptoris. De ipsa porro instituendi ratione non est, quod hoc loco praecipiatur; cum non alii, quam ad eandem in Scholis Primariis iam bene formati Didascali adhibeantur. 5- 9Optandum foret, vt Pueritia pagana, oppidana- que toto anni decursu adstringeretur ad excipiendas institutiones scholasticas , dum aetatem prae standis laboribus rusticanis idoneam adsequatur. Verum hoc a paucis sane licebit expectare; ple- rique enim Parentum proles suas vix quintum, sextumue vitae annum egressas rei familiaris negotiis addicunt: qui quidem mos vsu iam ipso corroboratus vel idcirco tolerabilis esse videtur, quod permagni intersit luuentutem agrestem a tene