Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio I.
De Studiis in Vernaculis Pagorum, et minorum Oppidorum Scholis. 5. 6. Propositum est ea duntaxat Studiorum gene- ra deligere , et praescribere , quae cum fine praestituto apte congruunt; atque has praecipue Scholas iis instruere disciplinis, quibus plebea sexus vtriusque Pueritia carere haud potest. Principem isthic, sicut vbique, locum tenet Doctrina Christiana ; quam Pastores animarum Adolescen- tulis vnum in locum congregatis articulatim instillabunt, et statis insuper diebus Euangelia cum Epistolis Canonicis enucleabunt; id, quod in Scholis Catholicorum vniuerse obtinere , et eo etiam dirigi debet, vt Parentes eorum festis Domini, Sanctorumque diebus coram adsint, tum vt proposita doctrinae capita domi cum Liberis recolere, tum vt illa, quae fortassis vel in pueritia sunt neglecta, recuperare, vel crescentibus annis obliterata, in memoriam reuocare nunc demum possint. $• 7-