Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio I.

stularentur aj Paedagogia publica ; quod oliin plures toto Regno Communitates sibi non placere sat superque manifestarunt ; declaratum esto : Scholas Catholicorum Vernaculas ita comparatas esse debere , vt per eas alienae quoque Religionis pueri, praeter vnam suae Confessionis doctri­nam, in omnibus suapte natura profanis, et com­munibus Studiorum materiis erudiri possint; hoc enim tantum est, ad quod contenditur. 5- 3­Linguae Patriae- vsum Ciui Hungaro esse omnino necessarium, nemo est, qui ambigat; idcirco cura vbique peculiaris , et continua erit in Scholis Hungáriáé adhibenda, vt illius cognitio­ne Adulescentes pariter, et quantocyus imbuantur. Sicubi locorum visa fuerit esse communis, aut sa­tis nota: ea sola sit institutionum scholasticarum instrumentum , et vehiculum ; ast vbi doceri de­bet, natiua erit ad illam etiam condiscendam in­terpres , et magistra. S- 4. Cum non pauci Adoleseentum e Scholis Vernaculis transituri sint ad Latinas, ideo neces-

Next

/
Oldalképek
Tartalom