Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio I.

se est in illis Linguae quoque Latinae fundamen­ta ponere; vnde hoc etiam consequitur: in legen­dis Didascalis scientiam Latinitatis, si quidem ad- cint dotes ceterae . spectari oportere. Sed et 5- 5­Orthographia , ars recte , belleque scri­bendi, non postremam institutionis partem requi­rit. Dum enim Adolescentes e coetu Scholarum Vernacularum gradum faciunt ad contubernium Latinarum , praeter alium disciplinarum pueri­lium adparatum adferre debent vsum rite nitide- que scribendi, non perfectum illum, numerisque omnibus absolutum ( neque enim ab hac aeta- mla tantum expectari potest ) sed tamen me­diocrem quemdam ; ne scilicet Grammaticae Doctoribus alia deinceps incumbat cura , quam ductus literarum iam feliciter inchoatos perpolien­di, scripturamque nitidam obtinendi. Quia vero euenire non raro poterit, vt diuersi hi Vernacula­rum, et Latinarum Scholarum Magistri forma scri­bendi, vt vt probabili, dissimili tamen vtantur; eui» tari nequit, quin e tali literarum discrepantia con­fusiones quaedam, et perturbationes in ipsos de­nique Discipulos redundent , atque inde , dum exem-

Next

/
Oldalképek
Tartalom