Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
cleationem , deinde certam Christiani dogmatis partem explanabit, denique conueniente Morum instructione finietur. Post meridiem dabit institutiones proprie Catecheticas, et sic omnia temperabit, vt auditores non tam vi externa, aut metu reprehensionis, quam Magistri, et Oratoris sui spiritu , facundiaque in praestanda audientia contineantur. Vt autem spatio biennii tota Fidei, Morumque doctrina 'pertractetur , non parum conferet, in principio cuniculi gymnastici conscribere, et cum Scholarcha communicare eum argumentorum ordinem, quem suis in dictionibus sequi constitui* ; et si res ita poscat, a uenienti Directori Prouinciali exhibere. Quid? si singulari cura adornentur, elimenturque, vt typis mandari, autorique iustum laboris praemium decerni debeat? —Profuerit etiam Rituum sacrorum causas , et dignitatem; celebriorum item Festorum nomina, ortus, mysteriaque illustrare; denique sacram Liturgiám explanare: est enim institutione hominis Christiani dignum , venerabiles sanctissimae Religionis Cerimonias nosse, et in loco proferre posse; cauendum autem, ne in earum explicatione res depromantur exoticae, et incertae historiae.