Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio VII.

255 $• 244­Cum ipse sit in Gymnasio vniuersorum Cen­sor, ad ea, quae pro Pietatis exercitio, Morum- que disciplina sunt constituta, solicite sit inten­tus, et tamquam in specula positus omnimodis vigilet, vt Iuuentus in aede sacra, publicisque religionibus, ac comprecationibus, in aditu scho­larum , domi, forisque congruentem morum ma- turitatem, honestatemque praeseferat; et nullus, qui se Catholicum profitetur , menstruam reatuum exomologesim , diuinaeque mensae communio­nem praetermittat : cuius quidem rei testimo­nia a Ministris Poenitentiae colliget, inque vnum indicem diligenter referet. Demum vigilantiam suam extendet ad eorum quoque hospitia , qui sunt peregrini, et absentes habent parentes; vi- • debit priuatam, et domesticam viuendi rationem, quis in illa sit ordo, et regula? inuiset ad aegros, et qua poterit, ope fouebit. $• 245­In Conuentibus Literariis primo post senio­rem Humaniorum Professorem loco eapropter con- sidebit, vt, siqua in iis mandata pro regula Mo­rum fuerint promulgata, eorum efficaciam vrgeat, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom