Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio I.
in Schola quoque semel quot hebdomadis; aut, si maior est discipulorum frequentia, etiam saepius explicabunt. Sicubi vero pueri in duas tributi classes alternis duntaxat, ante nimirum, et post meridiem conuenient, aequa ratione partem vtram- que informabunt. d') Ast vbi Religionum differentium est palaestra , Catechismus diebus Mercurii et Sabbati, post communes institutionum horas , Catholicis a suo, sicut et ceteris a proprio Sacrorum Administro seorsum exponetur. e) Ceterum nouerint omnes Scholarum Vernacularum Praesides, et Magistri, id sibi in mandatis dari, et seuere praecipi: vt Scholares suos, nullo plane Religionum discrimine , magna semper cum comitate, et humanitate tractent, ac sic educare satagant, vt charitas nulli partium studio obnoxia vbique eluceat, et omnis a sermone circa Religionum dogmata controuersia quam longissime absit. f) Denique, ne forte per ista, quae hic vere , recteque feruntur in bonum commune praecepta, opinioni cuipiam sinistrae detur occasio, quasi ad mixtas iterum Scholas intenderentur cogitationes, et Magistri diuersarum Religionum po*