Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio I.

4 sint praefici, ante omnia oportet esse tite praepa­ratos, et disciplinis illis plene instructos, quae publicis id genus Paedagogiis sunt addictae. Pro paedeuticum , et methodicum eorum tirocinium erit in Scholis Primariis. $• 2­Rei praeterea publicae rationes deposcunt , vt generalia Educationis principia ad dissidentes etiam Religionum Sectatores pertineant • qui cum multis in locis permixte degant, fieri neces- se est, vt communes interdum Scholas habeant. Hi vt tuto , ac sine offendiculo possint vbique ver­sari, a) Libri vsibus Scholarum Vernacularum de­stinati ita erunt comparati, vt iis vnusquisque le­gentium , et audientium libere ac promiscue , cui demum cunque Religioni sit addictus, vti possit. b) Catechismus autem Iuuentuti cuiusuis Re­ligionis proprius separato libello comprehendetur. c) Sacri locorum Curiones , quibus cura Doctrinae Christianae, Iuuentuti Catholicae ex­planandae, tamquam patrimonium quoddam here­ditarium incumbit, eandem non in Templo solum, quod dominicis, et festis diebus fieri adsolet, sed in

Next

/
Oldalképek
Tartalom