Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio VII.

tuunt , quam deinde dilatant per paraphrasim , non inanem illam, sed rerum fertilem: multum enim est virtutis non tantum in continuando, sed etiam in auspicando sermone. In confirmationem, illustrationemque propositae veritatis adducunt ar­gumenta e Libris Sacris, depromunt exempla, et sicubi locus adest opportunus , etiam Naturam, et Historiam rerum in auxilium aduocant. Interea, vt maiore cum efficacitate procedat oratio , hic et illic se ipsos, aliosque interrogant; tum osten­dunt rem in sua, alienaque specie, illustrant si­militudine, probant analogia, docent comparatio­ne , vrgent antithesi , pingunt iconismo , et ad actiones, moresque deferunt. Interpellant iterum auditores, et quae docuere, reddi sibi postulant: quaerunt, et instant, ac rursum notis a rebus ad ignotas transeunt , formantque nouas ideas, et modo dicta connectunt cum antecedentibus, im­miscent diaiogismos, nec ante sibi satisfaciunt, quam videant doctrinam totam ab auditorio com­prehensam , et animis alte impressam esse. Aut haec , aut nulla alia est methodus illa , quam So- ciates in docendo tenuit. 239 $• 234j

Next

/
Oldalképek
Tartalom