Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
S- 234Grammatica complecti debet rationem intelli- gendi Linguam , recteque loquendi, et emendate scribendi. Methodum ad ista ostendunt Grammatici verborum Philosophi. In expositione praeceptorum neque nimis multos , neque valde parcos oportet esse Magistros: hic enim nec morae sunt nectendae, nec nodi, subtilitatesque quaerendae: loquantur distincte, dilucide, adeommode , et quamdiu necesse erit, vulgariter , rem eandem aliis atque aliis verbis eferant, iterando recolant, in paradigmatis ostendant, et an vnusquisque comprehenderit? explorent j curent denique , \t castigate, et polite loquendi conatus Tironibus Latinitatis tempestiue ingeneretur. $• 235* In interpretatione Autorum Classicorum haec erit norma. Primum legetur Autor elate, et distincte ad leges rectae pronunciationis ; legetur autem vsque ad sensum plenum, quem signa orthographiae definire solent; exponetur argumentum , accedet paraphrasis vernacula, quam vt perfectam dare possit Magister , praeter vsnm earum Linguarum, quae in loco Scholarum obtinent, ha-