Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Vernaculorum, aut Grammaticorum animum adiiciunt; alii Clero se adsociant, vel Insti­tutum quoddam Religiosum amplectuntur ; alii alias viuendi rationes in superioribus commemoratas arripiunt. His igitur rite in­stituendis tertium Scholarum, quas GYMiNA- SIA adpellamus, genus est adornatum, pau­lo quidem minorem, quam Ludi Gramma­tici, censens Alumnorum numerum, fete ta­men admodum patens propter tractandarum rerum vtilitatem, locisque collocatum pluri­mis propter adeundi commoditatem. — Por­ro Studia pleraque in Scholis Grammaticis iam confecta, in hisce Gymnasiis recolen­tur, vitraque prouehentur, et nouae insuper addentur Disciplinae supra expensis vitae conditionibus subsidia adlaturae. Vnde ad annos illos , quibus Grammaticae cursus definitur, tot adhuc sunt adiuncti, quot videbantur Disciplinis huic Adolescentum Classi consentaneis rite ediscendis necessa-

Next

/
Oldalképek
Tartalom