Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

X rii, spectata ipsa etiam Auditorum aetate > ad maturitatem iam sensim accedente. Multi post absolutas, quae ad Huma­nitatem pertinent, disciplinas studia sua vi­tra prosequuntur, et operam ad condiscen­dam Philosophiam traducunt, ibi demum experturi: quo spiritus ferat, et ratio? sit- ne studiis ponenda meta? vel ineunda The­ologia , aut Iurisprudentia ? vel vero Ars Medica consectanda? vt nempe his doctri­narum adminiculis aut necessaria vitae sub­sidia sibi comparent, aut vtilia Regi, Patriae­que suae obsequia praestent : quapropter verum hic esse Triuium recte quis dixerit. Cum autem e Gymnasiis facienda sit acces­sio ad Studium Philosophicum , omnibus illis, qui aliquam e tribus volunt inire viam, necessarium; illud etiam erat constituen­dum : primo, vt disciplinae huius Studii cum Scientiis in Gymnasio pertractatis affinita­tem

Next

/
Oldalképek
Tartalom