Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

VIII admodum et tempus eorundem curriculo ad- tribuendum. Quia vero Iuuentus Classe hac . comprehensa solet esse admodum frequens, Regnoque toto late diffusa, nemo non videt, singulis in Prouinciis complures esse opor­tere Scholas eidem informandae destinatas, quae deinceps venient nomine SCHOLA- RVM GRAM MATI CAR VM. Complures Iuuenum emenso Gramma­ticae Curriculo , teste quotidiana experien­tia , gradum faciunt ad Studia Humanita­tis, quae posteaquam tractando absoluerunt, Musis certatim valedicunt; partim, quod !am aetatem rebus gerendis idoneam adsecu- ti sint, partim, quod fortunae domesticae id non raro deposcant: quare alii ad lares paternos redeunt, vt relictam adeant haere- ditatem, aut familiae tuendae curam reci­piant, reique familiaris administrationem vsu ipso condiscant; alii ad magisteria Ludorum • Ver-

Next

/
Oldalképek
Tartalom