Acta Diaetalia Anni 1792 (Buda, 1792)
Propositiones regiae
et Vire-Comitum , ipsorumve Dominorum Statuum et OO. requirentibus, ea est paterna Nostra Intentio, ut Dilectiones et Fidelitates Vestras a Pertractatione reliquarum Benignarum Nostrarum Propositionum Clementer dispensemus, Comitiisve praesentibus quo celerius finem imponamus. Quoniam vero justa, quae Domini Status et OO. Nobis proponenda haberent Gravamina, sub his adhuc Comitiis relevanda promiserimus, hinc non morentur Dilectiones, et Fidelitates Vestrae eadem quae hactenus per Deputationem collecta et praeparata esse non dubitamus, Nobis subternere, et quo citius Projectum etiam Articulorum pro recepto Comitiali More exhibere. Nos primo, quo licuerit, et adjuncta Rerum svaserint, Tempore, rursum generalia Regni Comitia convocabimus, et sub eorum Decursu praeferenter ea, quae nunc pertractari non poterant, in Diaetalem assumemus Pertractationem, atque superaturi sumus. In reliquo Dilectionibus et Fidelitatibus Vestris Gratia et Clementia Nostra Caesareo-Regia benigne jugiterque propensi manemus. Datum in Archi-Ducali Civitate Nostra Vienna Austriae Die Quarta Mensis Septembris Anno Domini Millesimo Octingentesimo Septimo. FRANCISCUS m. p. Comes Josephus ErdÖdy m. p. Georgius Majláth m. p. II. Franciscus primus divina favente clementia austriae Imperator, Hungáriáé, Bohemiae, Galliciae et Lodomeriae etc. Rex Apostolicus, Archi-Dux Austriae etc. Serenissime Archi-Dux, Frater Nobis Charissime, Reverendissimi, Sc- lenissime item Reverendi, Honorabiles Spectabiles, ac Magnifici, Magnifici item et Egregii, nec non Prudentes ac Circumspecti, Fideles Nobis Dilecti! Sollicitudo, quam Dilectiones et Fidelitates Vestrae in sua dd. 33tiae Maji a. c. Repraesentatione aperuerunt, Nostrum etiam Ani* nium constanter occupat, ut quippe eductum variis Bellorum casibus paratum aes beneficio Commercii iterum refluat, et internae Monarchiae vires augeantur, ad quod charum Nostrum Hungáriáé Regnum multiplicibus naturae Donis prae reliquis fertile plurimum confetre potest, quapropter nunc etiam, antequam demissae Dilectionum et Fidelitatum Vestrarum Preces ad Nos perlatae fuissent, liberam Frugum Evectionem concessimus, ad specifica insuper Puncta Nobis Anno 1802 sub dato istae Julii in linea commercii demisse repraesentata, posteaquam haec cum iis, quos concernebat, concertata fuissent, seperatam Benignam edemus Resolutionem, perquam admissa reliquorum etiam Productorum sive evectione, sive expulsione, in quantum sine detrimento Statuis publici et internae penuriae periculo licuit, ad quae Dilectiones eţ Fidelitates quoque Vestras pro sua sapientia attentas esse non dubitamus, tum aliorum Favorum concessione testati sumus, quantopere illa om* i.ia, quae Commercium Hungaricum aut impediunt, aut difficile reddunt, removere conati fuerimus; optassemus etiam Opus Comercialis Deputationis per Artium 67. 1791- ordinatae sub his adhuc superare Comitiis, nisi gravibus Rationum Momentis persvasi, prout in alio Benigno Rescripto Nostro Regio Dilectionibus, et Fidelitatibus Vestris declaravimus, praesentibus Comitiis quo citius finem imponere constituissemus, gravitate itaque objecti hujus alioquin longiorem, et maturiorem requirente Deliberationem, futuris Comitiis provocatum opui Diaetaliter pertractandum reservamus. Quamvis autem Commercio Hungarico, omnia suppeditare auxilia tantopere desideremus, Tricesimarum tamen, et Vectigalium Cranii- ciam inter, et Lodomeriam, atque reliquas haereditarias Ditiones Nostras sublationem, aut reci pro citate m Nos nunc concedere non posse. Dilectiones et Fidelitates Vestras suapte perspecturas non ambigimus; Vectigaha enim sunt Reditus, quos A erano- Cb risum mentes illarum provincial um praestant, et qui sine gravissimo Status1 publici de trim en o