Acta Diaetalia Anni 1792 (Buda, 1792)

Propositiones regiae

diminui non possunt, reciprocitatis vero inductio Monarchiae Ncs*rae Systemati, cujus partes tamquam communis earundem Pater aequali fo­vemus amore, minus convenit. Quod autem Commercium ad exteras Ditiones attinet, in hoc idem est cum Austriacis, atiarumve Haerecbta- riarum Ditionum, quod pro Hungaiicis Productis Vectigal. Caeterum in Regulatione Tricesimarum quoad Regnum Hungáriáé, Re ad men­tem Articuli 2. 1729. pertractata, quos fieri poterit, Favores libenter concedemus. Sed neque minori tenemur cura, ut non tantum per Favores, qui­bus Commercium promovere studemus, verum omnibus aliis etiam ad­bibitis mediis Schaedarum Bancaiium numerus diminuatur, et posita ad Cursum justae Ligae moneta, quantitas cupreae monetae tantum pro quo­tidiano Commercio iveessaria retineatur, et excudatur. Ideo culturam .etiam Fodinarum, ut major Metallorum massa producatur, cmni studio et Benignitate protegere et fovere pergimus. Nos ipsi proprias Fodinas, quae Impensas non reddunt, quia ta­men aliquid Metalli dant, coli jubemus, sumptuosa, multisque millibus constantia opera, quibus privatarum etiam Fodinarum Cultura adjuvatur, quin illae aliquid conferant, strui curamus. Privatos Urburarios tum suppeditato aere adjuvamus, tum, quod non obstante majori rerum om­nium Caristia, Fruges leviori, quam forense sit pretio non sine novo Aerarii Nostri Onere quibusdam administramus. Lignationis pretium, aucto licet Lignorum, et Carbonum valore, augeri non admittimus,Me­talla ab Urburariis majori inulto , quam antea, pretio rectiqh, et pretii partem conventionali pecunia exolvi jussimus, nunc autem recenter pretium, quo Metalla reluuntur, auximus, ct idem, dum Circumstantiae svaserint, augebimus, ac non solum aucta_Merce.de enunreratisque Be­neficiis, sed propositis quoque praemiis Cultores Fodinarum excita­mus, nec admitimus, et neque admissuri sumus, ut Aurum et Argentum crudum ad exteras oras evehatur, sed tam catenus, quam et circa Foe- neratores, Campsores, adult erat aeMon e tae Introductores, et alia Metalli­cae atque Aerariae Rei objecta sancitas Leges pro moderno rerum ac Commercialis nexus situ observari faciemus, et non aliam, quam quae ad justam Ligam exacta est, M on eram ex Auro et Argento cudi curabi­mus, imo ad hujus augmentum id quoque disposuimus, ut Argentea, quae justae Ligae conformis non est, Moneta, quam primum ad Caesas influit, in aliam justae Ligae transformetur; unde fiet, ut accedentibus etiam reliquarum Nostrarum Provinciarum, el Chari quoque Nostri Regni Hungáriáé, prout praesentibus Comitiis propositum er it, Auxili­is, Schaedarum Bancaiium numerus diminuatur, auctaque Conventionalis Monetae quantitate, justa commutatoriae Monetae proportio obtinea­tur. Hinc confidimus Dilectiones et Fidelitates Vestras sponte agnitu­ras, positam ad Cursum novam Cupream Monetam, quae Schaedarum Bancaiium quodammodo substitutum est, nunc adhuc ubi internae Cir­culationis adjuncta id non admittunt revocari non posse, neque justam propterea enasci sollicitudinem, cum haec instar aliarum Cuprearum Monetarum ubique in Cassis Regiis acceptetur, et in Cassis Bancalibus pro Schaedis commutari possit. Quia vero ad praesentem Auri Argentique Massam excuden­dam existentes in Hungária Monetariae Domus abunde sufficiunt, Bu­dae similium erectio, praeterquam quod superflua esset, non tantum magnas expensas, quarum nunc summa esse debet parsimonia, vel pro­pter adhiberi solitas Machinas, deposceret^ sed et propter nonnullorum Materialium , uti Carbonum et Lignorum, quorum defectum Pestiensis et Budensis Urbium Incolae jam nunc sentiunt, majoris quantitatis Con­sumptionem, foret admodum onerosa. Tavernicorum nihilominus Regalium Magistri ad sensum Arti­culi 12. 1741. activitatem et Jurisdictionem salvam esse volumus; Rem autem Montanam Camerae Nostrae Hungarico Aulicae in sensu Articu­li 22. 1791. antequam Dilectionum et Fidelitatum Vestrarum Reprae­sentatio ad Nos pertigisset, subordin an da m effective decrevimus et disposuimus. 1 _ In reliquo prout exactam Legum observantiam .ab Aditu Regi­minis Nostri sancte curavimus, iţa citatas in Calce Repraesentationi» Leges in nexu Artli 4. 1681, 41. 1715. 5t n. 1741. inviolabiliter observa­bimus. Quibus in reliquo Gratia ct Clementia Nostra Caesareo-Regia

Next

/
Oldalképek
Tartalom