Erdély Nagyfejedelemség 1841-k év November 15-kére Kolozsvár szabad királyi várossába hírdetett országgyülésének irománykönyve, 1841. november 15. - 1843. február 4. (Kolozsvár 1841-1843)

1841-1843 / 21. ülés

XXÍ. ÜLI-S IROMÁNYAI. 29 Tertio. Approbatas et Compilatas Patriae illius Leges, Decreta, Tripartitum Vcrboczy, expuncto tamen ibidem articulo nono Decreti Andi eae Degis, qui in ultima Posoniensi Diaeta abolitus fuit, Constitu­tiones, Jus municipale Nationis Saxonicae, in vigore inviolabili perman­sura declaramus quidem, cum autem ipsimet Status, et ratione Religi- onis, tum etiam Constitutionum suarum, ac Privilegiorum inter se di­screpent, et Catholici in praefatis 1. et 2. articulis gravatos se existi­ment, Saxones vero privilegiis suis antiquis, et eorum usui, et consve- tudini in articulo tertio magis cautum esse efflagitent: e re ipsorummet Statuum duximus, ut difficultates inter illos, circa dictos tres articulos vertentes, amicabili compositione et concordia, sub ratificatione nostra Caesareo Regia complanare studeant, hac vero non succedente, auditis partibus, opinioueque Consiliariorum nostrorum Transsih aniae desuper intellecta, reliquum Nobis erit, id denique pro munere nostro Caesareo Regio decernere, quod justum et aequum compertum fuerit. Quarto. Morem usitatum, utpofe, quem supremae potestati non derogare invenimus, in Gubernii Consilii Intimi, Comitiorum, Suffragi­orum, politia ac libertate, in rabulae Judiciariae, magistrorum proto- notariorum et assessorum, item et inferiorum Tribunalium auctoritate, in administrandae justitiae solito ordine et usu (omnia tamen sah o in gravioribus recursu ad Regem) illaesa praecipimus conservanda. In oe­conomicis quoque, quoad Regalia et fiscalia praevia fidelissimorum Sta­tuum sincera informatione, eam habituri rationem et modum, ut per commissiones Camerales, aut alia via, nemo nobilium, civium aut pri­vatorum gravati possit aut debeat. Quinto. In omnibus, sive ad politiam, sive justitiam, vel oecono­miam administrandam necessariis officiis, utemur indigenis Transsih a- nis, Hungaris nempe, Siculis et Saxonibus, nullo habito Religionis re­spectu, neque exterae nationes, aut quae Nobiscum ab illis, inter exte­ras et inhabiles dignoscuntur, ad honores et munera, quotiescunque ea vacare contigerit, praevalebunt, salva tamen nostra cum illorum consen­su ad recipiendum, aut non recipiendum in matriculam commendatione. Sexto. Bonis, ob defectum prolium, aut notam infidelitatis ad fis­cum Regium devolv endis, benemeritos Transsih anos, llungaros nempe, Siculos et Saxones indigenas, non attento religionum discrimine, propen­si erimus dignati. Illa vero privatorum bona, quae armis nostris occu­pata sunt ab hostibus, antiquis Possessoribus, aut eorum posteritati, ex mera benignitate regia restituentur, ad quem finem alicui Tribunali in Transsihania, aut nostro Belliduci, ut visis instrumentis, quod justum videbitur, decernat, in hoc speciali casu, ex commissine Regia benigne committemus. t Septimo. Supremum Status Directorem Nostrum, pristinis tempo­ribus Vajvodam dictum, vel ejus Vicesgerenfem, ex indigenarum Transsih aniae Nobilium ac Procerum nostrorum numero, sive Catholi­cae, sive alterius ibi receptae religionis fuerit, si fidelitate et meritis praepolleat, sumemus; idem quoque de munere Generalis militiae Trans- sihanicae, Cancellarii Supremi, Consiliariorum Intimorum, Comitum su­premorum, et Capitaneorum inter Siculos, Magistrorum protonotario- rum aliisque dignitatibus antea solitis observabitur. Et haec Octavo. Cum tali modificatione clementissime largimur, ut Gu­bernatoris Summi, Militiae Transsihanicae Generalis, Cancellarii, Intimi Consiliariatus et Protonotariatus candidatos, si quando similia munia re­1 románt/. 8

Next

/
Oldalképek
Tartalom