Erdély Nagyfejedelemség 1841-k év November 15-kére Kolozsvár szabad királyi várossába hírdetett országgyülésének irománykönyve, 1841. november 15. - 1843. február 4. (Kolozsvár 1841-1843)

1841-1843 / 21. ülés

30 XXI. ÜLÉS IRO MÁNTA I. <ir 0 I li A • ' sarcienda venerint, Nobis ad confirmandum praesentent; ut tanto tran­quillior di\ ersaniin Nationum Status persistat, periculosae machinationes, aut ambitus exiilent, atque omnium animis concordi desiderio salus publica, pro optimo Regiminis fine, in quem collinient universi, haereat radicata. Quod autem ad alios officiales attinet, nempe Judices Regios, inter Saxones et Siculos, Judices Nobilium, Vice Comites in Comitati­bus, Judices, Consules et similia officia in Civitatibus et Oppidis, quae per liberam communitatum electionem, apud ipsos constitui solent, in eadem etiam in posterum libertate, et const etudine maneant, confirma­tione tamen pariter nostra, sicut in praecedentibus, in quolibet ex dictis casibus impetranda. HTono. Magnum inde Salutis publicae incrementum redundare posse clementer exist imát imus, si in Consilio Intimo duodecimo irali, saltem tres sint Catholici, et in Tabula Judiciaria duodecimi irali etiam tres Ca­tholici, caeteris ex aliis Religionibus ipsorum recipiendis. Et quidem in­ter illos, in Consilio Intimo etiam Judex Regius Cibiniensis, juxta leges receptas ex natione Saxonica. Inter Magistros Protonotarios vero unus sit Catholicus, ex modernis tamen quilibet in suo officio persistat. Decimo. Annua Comitia ad negotia publica tractanda, justitiam administrandam et Propositiones Regias, si quae fuerint, intelligendas, necessaria, nec non Terminorum Ociavalium celebrationem, Nostro Gu­bernatori et Intimo Consilio promulganda committimus, reservando Nobis eorum omnium, quae sic geruntur, Regiam Confirmationem. Undecimo. Supremo Status Directori nostro sua sit auctoritas, conditio et praerogativa alias debita, semper ille in Provincia prae­sens, legibus patriis, tam íj noad sacra quam profana solemni juramento obstrictus, congrua etiam stipendia et illi et singulis de Consilio Intimo, ac Tabula Judiciaria ex mediis Aerarii nostri Regii et fiscalibus benigne decernimus. Quod si utilitas publica et diversarum ibi degentium Na­tionum tranquillitas illuni quotannis mutare si aderet, liberrima Statuum ad alium quo citius eligendum fieri poterunt suffragia, pro nostra ulte­riori clementissima Resolutione transmittenda. Duodecimo. Tempore pacis (quod Deus pacis approximet) quin­quaginta mille imperialium Tributo, tempore autem belli contra Hun­gáriám et Transsilvaniam, quadringentorum millium florenorum Rhenen- shim contributione, computatis etiam naturalibus, contenti erimus, re- partifionis et exactionis forma, penes fideles Status et Prov inciae Offici­ales relicta, et ab ipsis sine partium studio ad justam proportionem re­ducenda, caetera quae ultra praedictas summas, vel belli vel pacis tempore pro defensione Patriae requirentur, amore fidelium Statuum et universae plebis sublevandae causa, ex bonis Regiis et fiscalibus, nec non salis et reliquorum metallorum fodinis, tricesimis, decimis inter Sa- xones, arenda decimarum in Comitatibus, aliisque nostris proventibus allaturi. Declino tertio. Dacias et alia apud ipsos inusitata exactionum ge­nera introduci non curabimus, vectigalia aut tricesimas non augebimus. Decimo «inarto. Siculi, genus hominum bellicosissimum, ab omni tributo, ab omni hybernornm aut aestivorum molestia, a decimis et praestationibus ratione bonorum, quae cum onere-insurgendi possident, velut hactenus, ita in posterum sint penitus exempti. Ecoutra pro tu­enda patria propriis impensis militare obstricti permaneant, non tamen subiutellectis rusticis vel jobbagionibus siculis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom