Erdély Nagyfejedelemség 1841-k év November 15-kére Kolozsvár szabad királyi várossába hírdetett országgyülésének irománykönyve, 1841. november 15. - 1843. február 4. (Kolozsvár 1841-1843)
1841-1843 / 21. ülés
28 XXI. ÜLÉS I ROMÁN VA I. unam mentem coalitas Nationes pessimis stratagematum technis et irritamentis dissipando, graviori barbaris serviendi jugo mancipent, gentemque toti hactenus Christianitati antemuralein evertant. Confirmationem desiderati Diplomatis pro successione Michaelis Apafi in Principatum quod attinet. Cum is, utpote adolescens quatuordecim annorum perleges (quarum sanctam Generosi Status ducunt observantiam) ante vigesimum aetatis annum ad Regimen non sit adultus: his, a perfidia Tök öly turbatis temporibus neque in rem Transsilvaniae, neque in Patriae bonum vergere perbenigne judicavimus, si quidquam ad memoratarum legum transgressionem innovari contingeret; proinde minorennis in timore Domini condignis apud Consiliarios intimos, qui commissam habent Provinciae administrationem, virtutibus in spem successionis usque ad annos pubertatis imbuendus, maturescentium in eo, atque emicantium animi dotum specimina exspectanda, Gratia demum Caesarea Regiaque in Patriae emolumentum benignissime complectenda. Ne vero interea temporis universi Transsilv aniae Ordines suspensis animis haerendi, aut vel minimum praeter paternam nostram intentionem ominandi ansam habeant: de sequentibus articulis fideles Status et Ordines in universum, eorumque posteros, quos in omni erga Regiam Coronam Nostram fidelitate persti- turos confidimus, sub verbo Regio et integerrima fide duximus esse as- securandos Primo. In causa receptarum ibidem Religionum, templorum, scholarum, parochiarum aut introductionis cujuscunque alterius cleri, et personarum Ecclesiasticarum, quam ibi nunc exstant, nihil alterabitur; contradictionibus quibuscunque, sive sacri sive profani ordinis, nihil unquam in contrarium valentibus, ita tamen, ut Catholici, propriis suis sumtibus, adeoque citra omne aliarum religionum gravamen, Claudiopoli, in praesenti devotionis suae loco, sibi Ecclesiam, nec non Albae Juliae templum minus, olim a Christophoro Bathorio erectum, nunc desolatum reaedificent; iidemque Catholici, ubique locorum, si pauci et peregrini sint, privatim; si vero eorum multi, tum publici religionis suae exercitii, et condendarum Ecclesiarum jure gaudeant, aeque ac aliae in Transsilv ania receptae religiones, tali casu, ubi nimirum in aliquo loco numero praevalent, gaudere consveverunt. Secundo. Confirmamus fidelibus Statibus, omnes Hungáriáé Regum, similiter omnium a tempore separatae a b Hn ngaria Transsilv aniae ejusdem Principum Donationes, Collationes, Privilegia, Annales, Titulos, Officia, Dignitates, Decimas et denique quaevis beneficia ac bona, sive privatis, sive civitatibus ac communitatibus et coetibus, sive cuicunque ex receptis Religionibus addictae Ecclesiae, Parochiae, vel Scholae tam in Transsilv ania, quam Partibus Hungáriáé, in Siculia, et De- brecino praedictis factas et data, etiamsi aliquando ad aliquam Ecclesiam, conventum vel capitulum pertinuerint; ita ut nemo omnino hac occasione in suis bonis, nec per Nos, nec per quemcunque sacri aut profani ordinis virum impetendo aut aciionando tuibetur, sed unusquisque ea, quae nunc habet et possidet, in posterum etiam teneat et possideat, secundum dictas Regum, vel Principum donationes, exceptis iis, si quorum Principum donationes ipsi per suas constitutiones abrogassent.