Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)

1837-1838 / 15. ülés

XV. ÜLÉS’ IR O MÁNYI. 25 Dacias , introduci non bimus. Decimo tertio. ct aha apud ipsos inusitata exactionum genera curabimus , vectigalia aut tricesimas non auge­Decimo quarto. Siculi genus hominum bellicosissimum ab omni Tributo ab omni hybernorum aut aestivorum molestia, a decimis et prae­stationibus ratione bonorum, quae cum onere insurgendi possi­dent, velut hactenus, ita in posterum sint penitus exempti. E contra pro tuenda Patria propriis impensis militare obstricti permaneant, non tamen subintellectis rusticis vel jobbagionibus Siculis. Decimo quinto. Liberum sicuti sub Principibus fuit, quaestum sive com­mercia rerum omnium concedimus, benigne volentes, ut et No­bilium praerogativae ac Privilegia hoc in passu observentur. Decimo sexto. Decimas etiam consvcta hactenus apud ipsos Arenda redi­mi solitas, Dominis Terrestribus relinquemus , Arenda tamen Fi­sco reservata. Decimo septimo. Magnis et non necessariis Praesidiis partim ex Militia in­digena instruendis et ex Nostro Aerario alendis, Provinciam non onerabimus. Generalem tamen et Caput germanum illis praefi­ciemus, qui reciprocam cum Gubernatore, Consilio Status et Ge­nerali Militiae Transylvanicae in omnibus negotiis bellicis cor- respondentiam habiturus , aliis ad praedictum Statum aut Gu­bernium pertinentibus, se non ingeret. Decimo octavo. Tollimus a Saxonicae Nationis et totius ubique miserae plebis cervicibus per abusum inveteratam gratuitam viatorum cujusvis generis vel conditionis victitationem, equorum ac omnis generis jumentorum angariationem, et quartiriorum , aliosque similes praesertim in dictam Saxonicam Nationem a viatoribus hactenus exercitos abusus, clementissime svadendo et jubendo, ut Postae remissa prius ad Aulam Nostram informatione, a Con­silio Status, diversoria vero pro benevole recipiendis, justa pe­cunia et pretio cibandis itinerantibus, a dominis terrestribus et Civitatibus constituantur. Nos itaque, qui pientissimum Regii muneris Nostri exeeu- turi Officium , universorum et singulorum Fidelium salutem , commune bonum, tranquillitatem publicam , rei christianae in­crementum , et charissimam Transylvaniam nulla Deo opitulante Iromány 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom