Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)
1837-1838 / 15. ülés
minotauri turciei labyrintho deinceps implicandam cordi duximus , visis et examinatis praedictis Articulis et Punctis , pensantes eos honori, quieti et commodo Statuum, Ordinum et Incolarum omnium , universaeque Reipublicae christianae conducere , eosdem in omnibus suis partibus et capitulis approbamus, et in perpetuum valitura lege sancimus , tenore praesentium promittendo , in verbo Regio , ac apud Nos et Nostram Serenissimam Domum nunquam violabili fide, quod illos firmiter et inconcusse servabimus et servari faciemus , majora ct majora semper in fidelissimam Nobis gentem ponere beneficia propensi. Datum in Civitate Nostra Viennae , die quarta mensis Decembris, Anno post nativitatem Domini Millesimo Sexcentesimo Nonagesimo Primo, Regnorum Nostrorum Romani Trigesimo quarto, Hungarici Trigesimo septimo, Bohemici vero Trigesimo sexto. LEOPOLDUS m.p. T. A. Henricus Comes de Strattmann, Ad Mandatum Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis proprium, Stephanus Andreas de Verdenburg. Nos itaque praedictis universorum Statuum et Ordinum Magni Nostri Transylvaniae Principatus, Partiumque Hungáriáé eidem adnexarum desideriis, pro benigna animi Nostri propensione , ipsisque benigne gratificandi voluntate clementer annuentes, praeinsertum Sacrum Diploma, omniaque et singula in eodem contenta, in quantum subsequenter mutuo Principis et Statuum consensu articulariter alterata non essent, rata, grata et accepta habentes , eisdem Nostrum consensum benevolum et assensum praebuimus, eademque ratificavimus, et confirmavimus, promittentes et assecurantes Eosdem Status et Ordines Verbo Nostro Regio et Principali, Fideque apud Nos et Augustam Domum Nostram nunquam violabili, quod Nos juxta praeinsertum Sacrum Diploma Leopoldinum, legesqne abinde diaetaliter latas, vel in futurum ferendas, universos et singulos; Magni Principatus Transylvaniae trium Nationum, et quatuor receptarum Religionum Status et Ordines in suis Legibus , Juribus, Libertatibus, Immunitatibus, Induitis, Privilegiis et approbatis Consvetudinibus sancte et illibate conservabimus, con- servarique curabimus, uti vigore hujus Diplomatis Nostri per Successores quoque Nostros successivis temporibus toties quoties ante depositionem homagii confirmandi, approbamus, ratificamus, et confirmamus atque promittimus. — In cujus Fidem et testimonium Literas has Sigillo Nostro Regio majori pendenti roboratas impertiendas et extradandas esse duximus. Datum in Imperiali Urbe Nostra Vienna Austriae. Die Decima quarta Mensis Februarii. Anno Domini Millesimo Octingentesimo Trigesimo septimo. Regnorum vero Nostrorum Secundo. FERDINANDUS mpr. B. Josephus Miske. B. Lazarus Apor. Protocollatiim in Libro Regio primae Classis Pagina 101. Quod testatum redditur per Archivi Directorem Transylvanico Aulicum Ludovicum Hodor mpr. de Kézdi Szent Léleh.