Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)

1837-1838 / 15. ülés

21 XV. CL ÉS' I ROMÁNYI. constitui solent, in eadem etiam in posterum libertate et Con- svetudine maneant, confirmatione tamen pariter Nostra sicut in praecedentibus in quolibet ex dictis casibus impetranda. Nono. Magnum inde salutis publicae incrementum redundare pos­se clementer existimavimus, si in Consilio Intimo duodecimvi- rali saltem tres sint Catholici, et in Tabula Judiciaria duode- cimvirali etiam tres Catholici , caeteris ex aliis Religionibus ipsorum recipiendis. Et quidem inter illos in Consilio Intimo eti­am Judex Regius Cibiniensis juxta leges receptas ex Natione Sa- xonica. Inter Magistros Protonotarios vero unus sit Catholicus, ex modernis tamen quilibet in suo Officio persistat. — Decimo, Annua Comitia ad negotia publica tractanda, justitiam administrandam et Propositiones Regias, si quae fuerint intelli- gendas necessaria, nec non terminorum octavalium celebratio­nem, Nostro Gubernatori et intimo Consilio promulganda com­mittimus, reservando Nobis eorum omnium, quae sic geruntur Regiam confirmationem. — U n (1 e c i m o. Supremo Status Directori Nostro sua sit auctoritas condi­tio et praerogativa alias debita, semper ille in Provincia prae­sens, legibus Patriis, tam quoad Sacra, quam profana, solemni juramento obstrictus, congrua etiam stipendia et illi, et singu­lis de Consilio Intimo, ac Tabula Judiciaria, ex mediis Aerarii Nostri Regii et Fiscalibus benigne decernemus. Quod si utili­tas publica et diversarum ibi degentium Nationum tranquilli­tas illum quot Annis mutare svaderet, liberrima Statuum ad a- lium quo citius eligendum fieri poterunt suffragia, pro Nostra ulteriori clementissima Resolutione transmittenda. — D u o d e c i m o. Tempore pacis (quod Deus pacis approximet) quinquagin­ta mille imperialium tributo, tempore autem belli contra Hun­gáriám et Transylvaniam quadringentorum millium florenorum rhenensium contributione , computatis etiam naturalibus con­tenti erimus, repartitionis et exactionis forma penes Fideles Status et Provinciae Officiales relicta, et ab ipsis sine partium studio ad justam proportionem reducenda, caetera, quae ultra praedictas Summas vel belli, vel pacis tempore , pro defensione Patriae requirentur, amore Fidelium Statuum et universae ple­bis sublevandae causa ex bonis Regiis et Fiscalibus, nec non salis, et reliquorum metallorum Fodinis, tricesimis, decimis in­ter Saxones , arenda decimarum in Comitatibus, aliisque Nostris proventibus allaturi. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom