Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)
1837-1838 / 15. ülés
XV. ÜLÉS’ IROMÁNY I. 23 u i n t o. In omnibus sive ad Politiam, sive Justitiam vel Oeconomiam administrandam necessariis Officiis, utemur indigenis Transyl- vanis , Hungaris nempe, Siculis et Saxonibus, nullo habito Religionis respectu, neque exterae Nationes , aut quae Nobiscum ab illis inter exteras et inhabiles dignoscuntur, ad honores et munera , quotiescumque ea vacare contigerit praevalebunt , salva tamen Nostra cum illorum consensu ad recipiendum aut non recipiendum in matriculam commendatione. Sexto. ßonis ob defectum prolium, aut notam infidelitatis ad Fiscum Regium devolvendis, bene meritos Transylvanos, Hunga- ros nempe, Siculos et Saxones indigenas, non attento Religionum discrimine propensi erimus dignari. Illa vero Privatorum bona, quae armis Nostris occupata sunt ab hostibus, antiquis possessoribus aut eorum posteritati ex mera benignitate Regia restituentur, ad quem finem alicui Tribunali in Transylvania, aut Nostro Belliduci, ut visis instrumentis, quod justum videbitur decernat, in hoc speciali casu ex commissione Regia benigne committemus. Septimo. Supremum Status Directorem Nostrum pristinis temporibus Vajvodam dictum, vel ejus vices gerentem ex indigenarum Transylvaniae Nobilium ac Procerum Nostrorum numero, sive catholicae, sive alterius ibi receptae Religionis fuerit, si fidelitate et meritis praepolleat, summemus; idem quoque de munere Generalis Militiae Transylvanicae, Cancellarii Supremi, Consiliariorum Intimorum, Comitum Supremorum et Capitaneorum inter Siculos, Magistrorum Protonotariorum, aliisque dignitatibus antea solitis, observabitur. Et haec Octavo. Cum tali modificatione clementissime largimur, ut Gubernatoris, Summi Militiae Transylvanicae Generalis, Cancellarii, Intimi Consiliariatus , et Protonotariatus Candidatos, si quando similia munia resarcienda venerint, Nobis ad confirmandum praesentent, ut tanto tranquillior diversarum Nationum Status persistat, periculosae machinationes aut ambitus exulent, atque omnium animis concordi desiderio salus publica pro optimo Regiminis fine, in quem colliment universi, haereat radicata.yuod autem ad alios Officiales attinet ; nempe Judices Regios inter Saxones et Siculos, Judices Nobilium, Vice Comites in Comitatibus, Judices , Consules et similia Officia in Civitatibus et Oppidis, quae per liberam Communitatum electionem apud ipsos /